Nestor filius fuit Nelei ex Clori coniuge, ut dictum est. Cui XII fuere fratres, ut testatur Ovidius dicens: Bis sex Neleides fuimus, conspecta iuventus etc. Fuit enim homo hic etate longevus, ut ipsemet tempore Troiani belli fatetur apud Ovidium dicens: Spectatorem operum multorum reddere, vixi Annos bis centum, nunc tercia vivitur etas etc. Bellicosus preterea fuit; nam inter alia, vivente adhuc patre, eo existente iuvenculo, bellum adversus Epyos gessit, et multos in pugna peremit, Omero teste in Yliade. Postea vero cum Theseo in nuptiis Perythoi fuit in certamine adversus Centauros. Et, ut de reliquis taceam, cum Grecis apud Troiam arma senex gessit, et sepe Troianis obvius fuit in pugna. Fuit insuper facundia celebris adeo, ut sepe principum mitigaret iras et in concordiam discordes reduceret. Huic Euridices filia Clymenii, ut dicit Omerus, coniunx fuit, ex qua septem filios et filiam unam suscepisse idem testatur Omerus. Quo tamen fine subtractus sit, legisse non memini.