CAP. XXXVII. De Archisio XXVIIII° Iovis filio, qui genuit Laerthem.

Archisius, ut testatur Ovidius, Iovis fuit filius. De eo enim Ovidius Ulixem loquentem atque suam nobilitatem explicantem adversus Ayacem paucis his verbis scribit: Nam mihi Laertes pater est, Archisius illi, Iuppiter huic etc. scilicet Archisio.

Share on Twitter Share on Facebook