Lygurgus, ut placet Omero, in Ylyade, filius fuit Dryantis; ait enim sic: Ὀυδὲ γαρ ὀυδὲ Δρύαντος ὑιος κρατερός Λυγουργος etc. [Que latine sonant]: Neque enim nec Dryantis filius fortis Ligurgus. De hoc autem multa narrantur. Dicit enim Omerus ubi supra, quod cum hic persequeretur Bachi nutrices in Nysa latentes, et ipse Bachus timens fugisset in mare, Lygurgus odiosus factus Superis, oculis privatus est. Servius autem dicit, quod cum is Bachum contemneret, et vites eius se amputare crederet, sua sibi succidit crura. Lactantius autem eum Tracum dicit regem, et in mare precipitatum, eo quod primus aquam vino miscuisset, et rem haustu sinceram plurimis infecisset venenis. Que tam diversa sic in unum revocari possunt. Dicit enim Servius hunc abstemium fuisse, et hinc vini contemptorem, et ob id a diis orbatum, quod tam incliti liquoris moderate sumpti commoda ignorasset. Quem dum aspernaretur, et vites incideret, sibi ideo crura incidisse finxerunt, eo quod vini haustus ad omnia faciat homines prontiores. Quod autem in mare deiectus sit, nil aliud est, nisi eum sua simplicitate ad perpetuum aque potum fuisse damnatum a natura rerum, cum vinum omnino respueret. Seu aliter. Hunc ideo Bachi contemptorem volunt, quia ingurgitator maximus Bachi videbatur contemnere vires, et ob nimiam vini ingurgitationem oculos perdidisse, quod pluribus contigit. Quod autem illius se arbitraretur vites incidere, non vult aliud, nisi quia, potando multum, credebat se vini penuriam immittere, verum sibi crura concidebat, id est crurium vires auferebat, ut contingere ebriis sepe videmus, dum onusti vino titubantes incedunt. Quod autem in mare proiectus sit dictum est, quia cum mare salsum sit, et salsedo habeat sitim afferre, et potatores huiusmodi quanto magis potant, magis sitiunt, in mare proiecti, id est in perpetuam sitim esse videntur.