CAP. XXVI. De Minoe Iovis XXVI° filio, qui genuit Androgeum, Glaucum, Adryanam, Phedram et Deucalionem.

Minos Iovis et Europe dictus est filius, hac, ut aiunt, ratione genitus. Volunt Europam Agenoris filiam Iovi placuisse Cretensi, et opere Mercurii factum, ut virgo ex montanis pascuis veniret in litus, ubi transformatus in candidum taurum Iuppiter et regio immixtus armento, adeo se mitem virgini prebuit, ut sua mansuetudine delectatam puellam primo eum tractare manibus ausam, inde eius etiam conscendere dorsum. Iovem autem sensim se in litus trahere, et inde se in altum dare, virgine pavida se cornibus et dorso pro viribus innitente, et sic natantem taurum in Cretam usque detulisse, ibi reassumpta forma Iovis, illam oppressisse, et ex ea Mynoem, Radamantem, atque Serpedonem suscepisse. Minos autem etate provectus Pasyphem Solis filiam sumpsit uxorem, et ex ea filios filiasque progenuit. Inter quos Androgeus preclare indolis fuit. Hic ab Atheniensibus et Megarensibus invidia occisus est, eo quod ceteros in palestra superaret. In cuius ultionem iturus Mynos, petiit patri hostiam suis aris dignam; Iuppiter autem taurum pulchro candore nitentem apposuit illi. Quo delectatus Mynos, religionis oblitus, eum maluit suis armentis preponere quam in hostiam cedere, et, ex alio confecto sacro, processit in bellum. In quo cum scelere Scille Nysi regis filie Megarenses subegisset, Athenienses inde bello superavit. Quos turpi servitio sibi fecit obnoxios, ut scilicet quotannis septem ingenuos pueros Cretam mitterent cessuros in premium victoribus in agone, quem in Androgei anniversario constituerat. Interim autem Iovis ira factum est et odio Veneris in sobolem Solis adimpletum, ut amaret Pasiphes servatum a Mynoe taurum, et opere Dedali cum eo concuberet, et filium ex eo semivirum pareret. Qua ignominia plurimum victoris Mynois gloria labefactata est. Qui cum Dedalum in laberinto a se facto clausisset una cum filio Icaro, advenit Theseus Egei regis filius sorte ab Atheniensibus missus. Qui, superato Mynotauro et liberatis Atheniensibus a turpi servitio, clam a Creta discedens, secum Adrianam et Phedram Mynois filias asportavit. Et Dedalus alia ex parte, alis sibi filioque compositis, in Syciliam e carceribus evolavit. Quem cum abiisse sensisset Mynos, armis adversum eum sumptis, illum secutus est. Verum apud Camarinum Sycilie oppidum, ut in Politicis Aristoteli placet, a filiabus Crocali occisus est. Cuius post mortem eum apud Inferos iudicem dixere poete, ut Virgilii patet carmine: Quesitor Mynos urnam movet, ille silentum Concilium que vocat, vitasque et crimina discit etc. Que tam multa cum hystoriis et fictionibus mixta sint, de eis seriosius advertendum est. Quod autem Iovis filius Mynos habitus sit, sunt qui velint verum et tunc Iovem hominem fuisse, et Cretensium regem, et Europam internuntio precaptam atque monitam, et ex Phenicum litore raptam, et non tauri dorso, sed navi, cuius esset vel nomen vel insigne taurus, in Cretam delatam, et ibidem Iovi iunctam regi, et Mynoem aliosque peperisse filios. Sunt qui velint eam raptam et vitiatam a Iove, et demum Asterio regi Cretensium nuptam, et ex eo quos diximus filios peperisse, ut in libro Temporum describit Eusebius. Et si sic sit, tunc fictum est eum Iovis fuisse filium, seu ad eius gloriam ampliandam, seu quia ex suis operibus se Iovi planete similem exhibuerit. Fuit enim inter alia homo omnibus subditis equus et severus iustitia, legesque Cretensibus dedit, quas nondum habuerant, et ut a rudi populo acceptiores haberentur, solus secedebat in antrum, et cum quid videbatur oportunum composuisset, exiens, illud se a Iove patre reportare monstrabat; qua astutia et id forsan consecutum est, eum arbitrari Iovis filium, et leges a se condite in maximo precio habite sunt. Eum autem Asterii filium fuisse nullo modo concedi videtur a tempore, cum constet Asterium in Creta regnasse, Danao regnante Argis, circa annos mundi III dccliii, cum bellum ab eo habitum adversus Athenienses fuerit, Egeo regnante, qui regnavit circa annos mundi III dcccclx. Dedalum autem evolasse ideo dictum est, quia longis habitis navibus, que remigio maxime valent, clam tanquam evolaret abiit. Iudex ideo apud Inferos dictus est, eo quod apud mortales, qui, respectu habito ad supercelestia corpora, inferi sumus, componendo leges et ius exhibendo poscentibus, iudicis officium egit. Porro omittendum non est, quam varie de tempore huius scriptores senserint. Legitur igitur apud Eusebium Mynoem anno XXII° Lyncei regis Argivorum apud Cretam regnasse, qui annus mundi fuit III dccxcvi. Nec multum postea, regnante Acrisio Argis, a Cretensibus Europam raptam, anno mundi III dccclxxviiii, qui quantum a superiore distet, apparet. Subsequenter scribitur ibidem, Pandione Athenis regnante, Europam raptam, quod fuisse potuit circa annos mundi fere III dccccxvi, et id convenit longe melius, quam superiora tempora cum his, que de Mynoe leguntur. Nam, ut idem Eusebius dicit a Paradio memoratum, regnante Egeo Athenis, Mynos mare obtinuit, et leges Cretensibus dedit. Quod fuisse percipitur anno mundi III dccccliii. Et esto ibidem legatur Platonem hoc esse falsum convincere. Conveniunt tamen cum his que de Theseo leguntur, et cum his que a Phylocoro in Attidis libro de Minotauro recitantur, dato aliquantulum discrepent ab his, que postmodum ab Eusebio dicuntur. Qui asserit anno regni Atrei et Thiestis sexagesimo primo Mynoem in Sycilia adversum Dedalum arma corripuisse, quod, secundum supputationem annorum mundi, fuit anno IIII ii°, qui annus plurimum distat a ceteris, dato possibile sit eum tam diu vixisse, nisi obstarent tempora successorum, ut in sequentibus patebit. Que autem ad taurum et ad Pasiphem spectant, supra ubi de Pasiphe explicata sunt.

Share on Twitter Share on Facebook