Sarpedonem Omerus dicit filium fuisse Iovis et Laodomie filie Bellorophontis. Cuius etiam Servius vestigia sequitur. Augustinus autem aliter sentire videtur, dicens: Per eos annos, scilicet regnante Danao Argivis, a rege Xanto Cretensium, cuius apud alios aliud nomen invenimus, rapta perhibetur Europa, et inde geniti Radamantus, Sarpedon, et Mynos, quod magis ex eadem muliere filios Iovis esse vulgatum etc. Alii dicunt hos Asterii fuisse filios. Et ob id ego istum non illum reor Sarpedonem esse, cum ille longe superior fuerit tempore. Sed quoniam de illo nil legitur, satis sit apposuisse nomen, et de isto que legimus prosequamur. Hic igitur rex Lycie fuit, et adversus Agamenonem et Grecos partes Troianorum secutus, insignis armorum vir fuit, et multa memoratu digna pugnans fecit, ut per Omerum scribitur in Yliade. Tandem a Patroclo occisus est, et iussu Iovis ab Apolline de medio pugnantium sublatum est corpus eius, et flumine lotum atque ambrosio respersum liquore, et regia indutum veste, suisque ad exequendum funus restitutum. Quod autem hic figmenti modicum est, nil aliud vult, nisi quod medici opere cadaver curatum sit, et unguentis ad conservationem eius unctum atque respersum.