CAP. XL. De Ulixe Laerthis filio, qui genuit Thelemacum, Thelegonum et Auxonium.

Ulixis incliti hominis apud veteres dubium genus est. Nam alii eum Sysiphi latronis filium fuisse dicunt. Servius enim dicit, Anthicliam eius matrem, ante nuptias, cum Sysipho Eoli filio concubuisse, et Ulixem concepisse. Quod illi apud Ovidium Ayax Thelamonius concionans obicit, dicens: Et sanguine cretus Sysiphio etc. Quod etiam Theodontius asserit, dicens: Anthicliam primo nupsisse Sysipho, et iam pregnans eo relicto ad Laerthem venisse, et ex conceptu Sysiphi Ulixem peperisse. Leontius vero dicit, quod cum nupsisset Anthiclia Laerthi, et ad oraculum consultura iret, a Sysipho latrone, qui postea a Theseo occisus est, capta et oppressa est, et pregnans effecta ex eo concubitu Ulixem peperisse. Alii autem eum Laerthis filium dicunt, inter quos Omerus et Virgilius, et inveterata seculorum plurium fama testatur. Quorum ego autoritatem secutus, Ulixem Laerthis fuisse filium dico. Hic fuit homo sublimis consilii et pregrandis ingenii, fraude an virtute plus valens incertum. Hunc multimodum persepe vocat Omerus, quasi ad omnia habentem modum. Multa quidem perpessus, omnia mira fortitudine superavit. Hic Penelopem Ycari filiam iuvenis sumpsit in coniugem, virtute et corpore speciosissimam virginem. Et ex ea illico Thelemacum suscepit filium. Tandem rapta Helena a Paride, dum delectum Grecorum faceret Palamedes, ut dicit Servius, ire ad Troiam fugere conatus est, se insanum simulans, et veniente ad Ytachiam Palamede, animalia diversi generis iugo iunxit ad aratrum, et salem seminare compertus est. Verum Palamedes astutiam viri suspicatus, capto parvulo Thelemaco, ad explorandam ingenii sui fraudem, eum aratro opposuit. Ulixes autem, viso Thelemaco, confestim dimovit aratrum, et sic cognitus in expeditionem ire coactus est. In qua Diomedis Etholi amicitiam summe perseverante obsidione servavit. Et cum Ephygeniam pro captandis ventis sub spem nuptiarum duxisset in sacris, cum reliquis venit Troiam. Ubi maxima cum solertia ad obtinendam cepti victoriam oportuna plurima operatus est. Nam, ut dicit Theodontius, suo opere factum est, ut Achilles, a matre apud filias Lycomedis in habitu virginali absconditus, inveniretur, et in obsidionem etiam duceretur. Suo opere sagicte Herculis, absque quibus Troiam capi non posse dicebant oracula, comperte sunt et a Phylothete etiam obtente, et ad Troiam etiam delate. Suo opere Laomedonteus cinis, qui super Scea porta Ylionis servabatur, caute sublatus est. Post hec ipse una cum Dyomede fatali Palladium ex Troia rapuit. Sic et Dolone perempto, eque cum Dyomede explorator factus, Rhesum Tracie regem obtruncavit nocte, et albos eius equos, ante quam Xantum gustassent, eduxit in castra Grecorum. Et non nunquam, ut dicit Servius, habitu tectus mendici hominis verbera volens passus est, ut Troiam explorator intraret, et comperta cum fide retulit, semel cognitus ab Helena. Preterea cum florida plurimum valeret eloquentia, inter Grecos et Priamum regem pro concordia legationis officium gessit aliquando. Nec non in mediis aciebus quantum valeret in armis ostendit sepissime. Sic et in concionibus consilio Grecos persepe iuvit. Simultates habuit cum Palamede, eo quod invitum traxisset in bellum, et frumentum portasset ex Tracia quod ipse missus facere noluerat, quam ob rem mortem eius machinatus est fraude, ut supra ubi de Palamede dictum est. Ad ultimum creditur hunc proditionem composuisse, qua, arte Synonis, seu alia via Ylion captus atque dirutus est. Capta deinde Troia pro armis Achillis in iurgium cum Ayace Thelamonio venit, et tandem illa adversus eum eloquentia sua obtinuit. Et Orsiloco regis Cretensium filio ceso, eo quod obstaret, ne sibi prede Troiane pars daretur ut reliquis dabatur principibus, et Polysena occisa atque Astianacte saxo illiso, naves in patriam rediturus ascendit. Sed longe illi a voto contigit, multis quippe agitatus procellis, in longissimos errores atque peregrinationem decennem evectus est. Primo autem procellarum impulsu, ut ipsemet in Odissea Alcioni Pheycum regi refert, ad Cycones delatus est. Quos cum expugnasset et Ysmarum civitatem omnem vertisset in predam, paucis ex sociis perditis, ad Lothophagos tempestate impulsus est, exploratoresque quos miserat, cum lotho gustato reditum non curarent, retraxit. In Syciliam inde delatus. Ubi antrum Polyphemi Cyclopis cum duodecim ex sociis intravit. Ex quibus cum sex devorasset Cyclops, obruto ei oculo, preusto fuste, arietum pellibus involutus cum superstitibus sociis antrum exivit Cyclopis. Inde delatus Eoliam, ab Eolo ventos in utrem coactos obtinuit. Et cum iam Ytachie proximus esset, soluto utre a sociis thesaurum credentibus, flante adverso vento in Eoliam repulsus est. Ex qua ab Eolo pulsus navigans die septimo devenit ad Lystrigonas. Quos cum haberet adversos, perditis navibus sociisque, cum sola nave sua fugiens devenit ad Cyrcem. Que cum exploratores eius mutasset in beluas, ipse a Mercurio suscepto pharmaco, ad illam accessit impavidus, et expedito gladio mortem illi minatus est, ni evestigio sociis primas redderet formas; quod cum fecisset, eius amicitia usus, anno iam transacto, et Thelegono ex ea suscepto filio, cum renuisset immortalitatem, ab ea eruditus de agendis, Alpenore ob vinolentiam casu mortuo derelicto, navem conscendit, et secundo vento impulsus nocte una ad occeanum usque devenit. Quo peractis sacris a Cyrce monstratis, ad Inferos habuit aditum, ubi et Anthicliam matrem, et Alpenorem nuper precipitatum inter alios invenit, et de multis futuris a Thyresia vate certificatus est. Inde reversus ad navem ad Cyrcem rediit, et sepulto Alpenore, et predoctus de futuris a Cyrce discedens, devenit ad insulam Syrenarum. Ad quas ne posset divertere, sociorum aures cera obstruxit, et se malo navis alligare iussit, et sic eis canentibus loca earum preteriit. Inde Scyllam transivit atque Carybdim non absque ingenti periculo et pari omnium labore. Et cum ad ea loca venisset in quibus a Nynphis Solis greges servabantur, iussit ne quis eos violaret. Quod cum eo dormiente famescentibus sociis suasisset Eurilocus, et ex gregibus animalia plura sumpsissent, ei tempestatem intolerabilem impetravere. In qua cum fracta nave omnes deperissent socii, ipse solus et nudus, capto navis malo, novem diebus ab undis et vento agitatus est. Et tandem ad Ogigiam depulsus insulam a Calypsone nynpha susceptus est, et ab ea septem annis detentus. Tandem cum ab ea egre discessum impetrasset, et navem cum sociis obtinuisset, Neptunus infensus, eo quod Cignum eius filium occidisset in pugna, et Troiam quam ipse construxerat demoliri fecisset, et Cyclopem filium suum orbasset, ab impetu maris fatigatus plurimo, navi demersa nudum se iecit in undas. Cuius natantis miserta Leucotae velum illi prestitit suum, cuius subsidio cum die tercia devenisset ad litus, et hostia fluminis Pheycum intrasset, reiecto velo in mare inter frondes nemorum se nudum composuit. Ubi a Nausithea filia Alcinoi compertus vestes accepit, et inde Palladis opere usque ad Aritim Alcynoi regis coniugem deductus est, ubi meruit et dona suscipere, et navim et socios, qui eum usque Ytachiam reduxere, in qua dormientem cum donis deposuere. Excitatus autem, a Pallade premonitus de agendis, in mendicum seniculum transformatus, ad subulcos devenit suos, apud quos Thelemacum vidit, et allocutus est. Tandem a Sybotoe porcario in patriam deducitur incognitus, ubi in propria domo a procatoribus Penelopis ignominiosa quedam perpessus est. Et tandem ab Euriclia nutrice recognitus. Inde ex composito arma cum filio et duobus subulcis, confessus Ulixem, adversus procatores assumpsit, eosque gravi pugna omnes peremit. Esto Theodontius dicat eum illos oculis privasse, et in tantam deduxisse miseriam, ut in triviis starent stipem querentes ob victum. Hinc visa Penelope, Laertem senem visurus accessit in villam. Postremo dicit Theodontius eum variis exterritum somniis, quorum cum interpetrationem quesisset, habuit in responsis, ut sibi caveret a filio. Qui recedens in loca abdita, quantum potuit somniorum portenta vitavit. Tandem Thelegonus, qui ei natus fuerat ex Cyrce, cum eum querens venisset Ytachiam, a domo eius fuit prohibitus. Qui, ut erat robusti vigoris iuvenis, multos ex prohibentibus occidit, in finem Ulixes in eum letiferum immisit telum. Quod cum evitasset Thelegonus, eo reassumpto transmisit in patrem. Ex quo ictu cum se moriturum nosceret Ulixes, quisnam esset interrogavit; et cum eius nomen audisset, et patriam et filium cognovisset, cum premonstrata nequisset effugere, diem clausit. Leontius vero dicit, eum casu a Thelegono eum querente, spina piscis venenosa tactum et inde mortuum. Longa equidem huius hystoria est, etiam succincte narrata, et non nullis immixta fictionibus, ex quibus pars maxima in precedentibus ostensa est. Et ideo videamus paucis que supersunt. Et primo videamus, quid velint per ventos in utre argentea cathena ligatos et solutos a sociis. Vult quidem Omerus in Odissea componere bonum virum, et inter alia volens ostendere, quid nobis nascentibus a divina bonitate dono datum sit, dicit ab Eolo, id est a deo ventos, id est concupiscibiles appetitus datos bovino in corio, id est in arbitrio virilis etatis, que fortis et constans esse debet, uti corium bovis est, et hi sunt argentea cathena ligati, id est famosa clare virtutis sonoritate, qua profecto non nulli longe magis firmatum corium servant, quam divini amoris intuitu. Hanc tamen cathenam socii Ulixis, id est sensus humani corporis ignavia nostra rationi imperantes, solvunt, predam existimantes, id est arbitrantes longe meliorem et dulciorem vitam in voluptatibus nulla coactis regula, quam eis ligatis in ratione solida. His tamen solutis, dum in hanc et in illam labimur lasciviam, insurgunt tempestates animo, id est rubores, reprehensiones, conscientie redargutiones, fluctuationes animi, merores, inopia, egritudines, et mille malorum species, que nos a patria, id est a quiete amovent. Ivisse autem in occeanum, et ibidem illi ad Inferos iter apertum sit sacris, arbitror Ulixem ad lacum Avernum in sinu Bayanu nocte una navigasse, et ibidem occiso Alpenore obscenum illud peregisse sacrum, quo Manes evocantur ad superos, et de quesitis habuisse ab immundis spiritibus responsum. Velum autem Ulixi naufrago a Leucotoe prestitum, nil aliud fuisse arbitror, quam spem immotam, quam evadendi forti servabat pectore; hec egit, ne desperando periclitaretur. Quam quidem spem, dum speratum obtinuisset, retro reiecit. Eum autem sepissime adiutum a Pallade est, quia ab animadvertentia sua instructus multa evitavit pericula, et multa egit sibi etiam oportuna.

Share on Twitter Share on Facebook