Venus, Omero teste, Iovis fuit filia et Dyonis, et est hec, quam Tullius, ubi De naturis deorum, terciam vocat. Et coniugem dicit fuisse Vulcani. Hanc aiunt Martem amasse, de quorum adulterio et captivitate supra ubi de Marte dictum est. Sic et Enee matrem dicunt, de qua etiam ubi de Enea scriptum est. Sic et ubi de Dyomede de vulnere ab eodem suscepto. Et eque ubi de Adone narratum est, qualiter a filio casu vulnerata Adonem dilexerit. Nec desunt qui credant de hac dici, quod legitur in Hystoria sacra Venerem scilicet instituisse meretricium questum. Quod Augustinus ubi De civitate dei videtur asserere, dum dicit: Huic oblata a Phenicibus esse dona de prostitutionibus filiarum antequam viris illas coniungerent. Huic preterea Claudianus ubi De laudibus Stylliconis apud tuam Cyprum, rex optime, deliciosissimum describit viridarium, in quo omnia facile possint enumerari spectantia ad suadendam lasciviam. Incipit enim sic: Mons latus Yonium Cypree rupis obumbrat etc. et perseverat infra per quadraginta sex versus, quos, quia prolixum nimis erat, non scripsi. Et hic idem viridario descripto quam grandis sit Veneri cura circa cultum et ornatum opponit dicens: Cesariem tum forte Venus subnixa corusco Fingebat solio, dextra levaque sorores Stabant Ydalie, largos hec nectaris ymbres Irrigat, hec morsu numerosi dentis eburno Multimodum discrimen arat, sed tercia retro Dat varios nexus, et iusto dividit orbes Ordine, neglectam partem studiosa relinquens. Plus error decuit, speculi nec vultus egebat Iudicio, similis tecto monstratur in omni, Et rapitur quocumque videt dum singula cernit, Seque probat etc. Quoniam supra ubi de Veneribus multa circa fictiones de Venere dicta sunt, esset hic replicare superfluum. Superest quod ambigitur ponere. Hanc enim Venerem quidam putant eandem esse cum Cypria. Ego duas fuisse arbitror, et hanc vere Iovis filiam fuisse et Vulcani coniugem. Aliam Syri et Cyprie seu Dyonis filiam et Adonis coniugem. Qui unam et eandem putant, dicunt eam Iovis et Dyonis filiam primo Vulcano nuptam, et inde Adoni, et ob eximiam formositatem celestem Venerem a Cypriis arbitratam, dea dicta est, et tanquam dea sacris honorata, eique apud Paphos templum et ara fuit, eamque aram solo thure et floribus redolentem faciebant, eo quod Venus ex variis causis odoribus delectetur. Aiuntque cum hec viro fuisset superstes, tanto ferbuisse pruritu, ut fere in publicum declinaret lupanar, et ad suum palliandum scelus, dicunt eam Cypriis mulieribus suasisse meretricium, et instituisse ut facerent vulgato corpore questum, ex quo subsecutum ut virgines etiam ad litora mitterentur,Veneri virginitatis et future pudicitie libamenta dature, atque ex coitu advenarum sibi exquisitare dotes. Theodontius autem superaddit, dicens, tam scelestum facinus non solum in Cypro diu servatum, sed in Ytaliam usque deductum. Quod autoritati Iustini firmatur, qui dicit apud Locros ex voto aliquando contigisse.