CAP. LII. De Achille filio Pelei, qui genuit Pyrrum.

Achilles Grecorum fortissimus, ut premonstratum est, Pelei et Thetidis fuit filius. Quem cum peperisset mater, continuo ad Inferos detulit, et, ut laborum patienter redderet, totum Stigiis undis immersit, excepto calcaneo, quo illum tenebat; demum Chyroni Centauro alendum tradidit. Qui illum educavit non eo ritu quo ceteri educantur, sed ex medullis tantum bestiarum ab eo captarum cibum confici faciebat, et hoc ut assiduo duraretur exercitio. Et hinc dicit Leontius eum Achillem nuncupatum, ab a, quod est sine, et chilos cibus, quasi sine cibo nutritus. Hunc Chyron astrologiam docuit et medicinam, ac etiam lyram tangere. Tandem cum Thetis, rapta a Paride Helena, presagio cerneret bellum futurum, et in eo Achillem filium periturum, ad eius si posset evitandam mortem consilio, clam illum adhuc impubem ex antro Chyronis dormientem rapuit, et in Schyron insulam in domum Lycomedis regis detulit, et vestimentis puellaribus tectum atque predoctum, ne se masculum cuipiam demonstraret, quasi virginem inter filias servandum tradidit Lycomedi. Verum Deydamie virgini, Lycomedis filie, diu eum masculum fore, occultum esse non potuit, cum qua, tempore captato, concubuit, et propter amoris commodum ipsa etiam iuvenis sexum occuluit; ex eo tamen concepit et peperit filium, quem Pyrrum postea vocavere. Ceterum cum coniurassent in Troianos Greci, et responso accepissent absque Achille capi Troiam non posse, ad eum exquirendum Ulixes missus est. Quem cum audisset in muliebri habitu apud filias Lycomedis clam teneri, ne loco iuvenis virginem auferret, novam commentus est fraudem, dumque se mercatorem finxisset, et iocalia, quibus delectari se virgines consuevere, filiabus Lycomedis apposuisset, inter ea arcum posuit et pharetram, arbitratus Achillem, si illis immixtus esset, arcum sumpturum. Nec defuit cogitationi successus. Quem postquam arcum trahentem cognovit, facile suasionibus induxit, ut se sequeretur in bellum. In quod dum iret, habitu femineo posito, plures civitates hostium cepit, egitque predam ingentem, et inter alia virginem, sacerdotis Apollinis filiam, quam Agamenoni concessit, et Briseidam, quam eque ceperat, sibi reservavit. Sane cum iussu deorum oportuisset Agamenonem sacerdoti natam restituere, Briseidam illi surripuit. Quam ob rem indignatus Achilles diu stetit, nec arma adversus Troianos capere voluit ullius suasione vel precibus. Tandem cum die una acriter a Troianis urgerentur Greci, a Nestore Patroclus deductus ad eum est, ut oraret, si nollet arma summere, saltem permitteret, ut ipse loco sui sua indueret, et currum suum ascenderet, et Myrmidones ociosos in pugnam deduceret. Quod etsi egre pateretur Achilles, Patroclo tamen nil negaturus concessit. Qui cum processisset in prelium, Achilles ab omnibus creditus, multa mala Troianis intulit. Postremo Hector, qui pugnam adversus Achillem diu optaverat, eum putans advenit, et Patroclum labore modico superavit, armisque superatum nudavit, et quasi Achillem superasset, armis eius indutus, ingenti cum pompa patriam reintravit. Hoc casu summe turbatus Achilles amicum aliquamdiu flevit, eique officium funebre magnis sumptibus et mirabili honorificentia peregit. Inde a Thetide matre, que ad eius leniendas lacrimas venerat, novis reassumptis armis, que ipsa a Vulcano susceperat, armatus in ultionem amici perempti processit in bellum, et cum multos ex Troianis occidisset, Hectorem etiam interemit. Nec ad satiandas iras eum occidisse satis visum est, quin imo cum eius corpus currui alligasset suo, dedecorose Ylionem circumivit, Priamo etiam prospectante, ac inde apud tumulum Patrocli duodecim diebus nudum tenuit cadaver. Illudque tandem Priamo seni, ad eum venienti nocte orantique et maxima munera exhibenti, concessit. Post hec alia in pugna Troilum interfecit. Quo dolore commota Hecuba, superstitibus timens et patrie, si longum vivat Achilles, astu femineo insidias in vitam eius tetendit. Noverat autem eum Polysenam diligere, eo quod illi induciarum tempore visa placuisset, et id circo per intermedium spopondit illi nuptias suas, si a prelio abstineret. Cui cum assensisset Achilles, in talem compositionem itum est, ut clam solus nocte veniret in templum Tymbrei Apollinis, quod fere secus muros Ylionis erat, et ibidem eam cum filia inveniret, eamque desponsaret. Quod amans et cupiens Achilles, credens iuxta compositum inermis et solus nocte templum intravit. In quem evestigio Paris ex insidiis prosiliens, cum esset arcu doctissimus, sagicta eius calcaneum petiit atque vulneravit, eumque frustra gladio in hostes discursantem interemit, et tandem in Sygeo Troiano promontorio a suis sepultus est. In tam longa hystoria, paucis tamen recitata verbis, nil fictum est, preter Achillem Stigiis mersum undis excepto calcaneo, et quod eo vulnerato mortuus sit. Circa quod placet Fulgentio, hominem Stigiis undis immissum esse unumquenque laboribus duratum, cum Styges interpretetur tristitia, ut intelligatur neminem in letis durari sed laxari potius, si alias duratus esset. Quod autem talus immersus non sit, physicum tegit misterium; volunt enim physici quod vene, que in talo sunt, ad renum et femorum atque virilium rationem pertineant, et ideo per talum non mersum in Stigem, invictam in Achillem libidinem voluerunt, que per durationes alias sublata non est, ut satis apparet, cum libidine in manus iverit hostium, et ab eis occisus est.

Share on Twitter Share on Facebook