Atreus Pelopis et Yppodamie filius fuit. Qui, ut ex verbis Senece poete in tragedia Thiestis percipi potest, una cum Thieste fratre apud Peloponnesum regnavit, alternis tamen vicibus. Sed tandem inter eos nata discordia est. Cuius talem dicit Lactantius fuisse causam. Constat enim, ut supra dictum est, a Pelope Myrtilum Mercurii filium in mare deiectum atque necatum, quod egre ferens Mercurius, inter Atreum et Thiestem tantum iniecit zizanie, ut hostes efficerentur. Insuper erat apud Atreum aries, de quo sic Seneca tragicus: Est Pelopis altis nobile in stabulis pecus Arcanus aries, ductor opulenti gregis. Huius per omne corpus infuso coma Dependit auro, cuius e tergo novi Aurata reges sceptra Tantalici gerunt; Possessor huius regnat; hunc tante domus Fortuna sequitur; tuta seposita sacer In parte carpit prata, que claudit lapis Fatale sacro pascuum muro tegens etc. Hunc habere cupiens Thyestes arbitratus est posse per concubitum Meropis Atrei coniugis obtinere, nec defuit sceleri locus; nam ex ea et filios concepit, et illam eripuit viro, ex quo in bellum venere fratres, et pulsus regno Thyestes est. Sed Atreus non contentus fratris exilio, illum ficta gratia revocavit, et credulo tres filios decoctos in convivio apposuit, et eorum sanguinem poculis mixtum illi dedit in potum, repletoque tam scelesto cibo capita manusque natorum infelici patri iussit apponi, atque quid comedisset detegi. Quod cum fieret, aiunt solem surgentem in ortum retrocessisse, scelus videre fugientem. Hunc tamen Atreum, ut dicit Lactantius, Egistus, Thyestis filius, interemit. Aureum vellus in hac hystoria fictum sic intelligendum arbitror, ut intellexisse videtur Varro ubi De agricultura, dum dicit: Pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles, ut Argis Atreus, quam sibi Thyestem subtraxisse queritur etc. Vel potius pro ariete isto aurei velleris thesaurus intelligendus est, quo reges plurimum valent, et absque quo oportuni sumptus ad bella et ad splendorem regium sustentandum fieri non possunt. Sol autem in ortus suos revolutus eclipsim ea tempestate fuisse demonstrat, que cum esset hominibus incognita monstruosa visa est. Dicit tamen Lactantius hanc ab Atreo Mecenis predictam et primitus adinventam. Cuius cum cerneret approbari dicta, Thyestes invidens ex urbe discessit.