Crisotemis, Laodyces, et Yphianassa Agamenonis fuere filie et Clytemestre, ut arbitror, cum ex eis unam, quam mallet, Agamenon apud Omerum Achilli offert, dicens:Γαμβρός κέν μοι ἔοι τίσω δέ μιν ἶσον Ὂρεστῃ, Ὃς μοι τηλύγετος τρέφεται θαλὶῃ ἐνί πολλῇ. Τρεις δέ μοί εἰσι θυγατέρες ἐν μεγάρῳ εἰπηκτω Χρυσόθεμϊς καὶ Λαοδίκη καὶ Ιφιανασσα etc. [Que latine sonant]: Gener michi erit, honorabo eum similem Horesti, qui michi unigenitus nutritur habundantia in multa, tres michi sunt filie in atrio bene facto Crisothemis et Laodices et Yphianassa. Leontius tamen dicit hanc Yphianassam Ephygeniam esse, quod ego non credo. Quomodo enim dixisset Agamenon Ephygeniam domi esse, quam sciebat in sacro pro ventis querendis, aut occisam, aut alibi clam delatam?