Lares fuere duo, Mercurii et Laris nynphe filii, ut dicit Ovidius. Lactantius autem in libro Divinarum institutionum eam dicit vocari Larundam, seu Laram. De origine tamen horum talem recitat Ovidius fabulam. Quod cum Iuppiter diligeret Iuturnam Tyberinam nynpham, et Turni regis sororem, reliquis loci Nynphis imposuit, ut eam fugientem retardarent, ne eo sequente ipsa mergeretur in undas. Lara vero filia Almonis, ut dicit Paulus, una Nayadum iussa Iovis Iuturne retulit et Iunoni. Quam ob rem Iuppiter indignatus Laram lingua privavit, iussitque Mercurio ut illam ad Inferos traheret, et ibi esset Stygia nynpha. Qui cum illam ducens aspiceret, in eius concupiscentiam incidit et in itinere oppressit. Que cum concepisset, peperit illi geminos, quos ipse de nomine matris Lares appellavit. Huius fabule fictio satis absconditum tenet sensum; Iuppiter enim calor est, Iuturnam nynpham, id est humiditatem in quam agat, appetens. Verum Lara, que hic mulieris nimius est calor, opus agentis ignis disgregat, sed Mercurius, id est frigiditas nature opere excitata, superfluo calore muliebri exinanito semen cogit in unum, et sic Lara lingua privata est, id est nocendi potentia. De hac tantum calcata caliditate, Mercurius, id est nature moderata prudentia secundum gentiles, elicit Lares, non quidem recte ex ea, sed ea amata fit ut, secundum opinionem quorundam, Lares cum creato fetu nascantur, seu creantur, qui ea stante creari non poterant. De quibus Laribus non omnes eque sensere veteres. Extimavere autem antiqui, cum anima rationalis a Mercurio in corpus novum deducta esset, ut alias dixi, ideo a Mercurio deduci opinari, quia in sexto mense, qui Mercurio attribuitur, fetus animam credatur suscipere, deum seu deos nove anime venire custodes, quos aliqui Genium vel Genios vocavere, nonnulli dixere Lares, ut paulo ante dictum est. Et, ut Censorinus asserit in libro De natali die, ubi vult eum dici Genium, seu quia ut gignamur curat, seu quia una nobiscum gignatur, seu quia genitos semper tueatur, et eundem esse Genium et Larem dicit a multis veteribus affirmatum, et potissime a Gaio Flacco eo in libro, quem Cesari De indigitamentis scriptum reliquit. Et esto quod unum tantum dicat Genium seu Larem in subsequentibus adicit, opinione Euclidis Socratici, duplicem omnibus appositum genium, et sic duo sunt unicuique Lares opinione veterum. Quod satis firmare videtur autoritate Annei Flori scribentis in quarto Epythomatis sui sic: Ipsique Bruto per noctem, cum illato lumine ex more aliquo secum agitaret, atra quedam ymago se optulit, et que esset interrogata, tuus, inquit, malus Genius. Hoc et sub oculis mirantis evanuit etc. Qui quidem non adiecisset malus, nisi et bonus alter esset; et sic duo. Cristiana veritas Angelos vocat, non cum nascente genitos, sed nato sociatos, quorum alter bonus in bonum semper urget quem servat, alter autem malus in contrarium nititur, et quasi bonorum malorumque nostrorum observatores et testes in mortem usque assistunt continui. Hos preterea Lares etiam privatorum domibus inesse credidere, ut in principio Aulularie ostendit Plautus; eosque familiares seu domesticos vocavere deos, et uti custodie corporis apposito diximus, sic et hos custodie domus, eisque in domibus locum communem domesticis omnibus, ubi scilicet ignis area quam in medio aule veteres faciebant dedere. Ibique eos venerabantur sacris, ritu veteri. Quod quidem nondum apud nos abolitum est. Nam etsi error ille insipidus abierit, stant adhuc nomina, et quedam veterum sacrorum vestigium sapientia. Habemus autem Florentini et sic forsan nonnulle alie nationes, ut plurimum, in aulis domesticis, ubi fit communis ignis toti familie domus, ferrea quedam instrumenta ad lignorum igni appositorum sustentationem apposita, que Lares vocamus, et in sero precedente Kalendarum Ianuariarum die a patre familias omnis convocatur familia, et repleto lignis igne stipes magnus apponitur, cuius caput unum igne crematur, in reliquo insidet ipse pater familias ceteris circumstantibus, et vino sumpto bibit ipse pater primo, et inde capiti stipitis incensi superinfundit, quod vini superfuerat in calice, et deinde cum in circumitu potaverint ceteri, quasi perfecta solennitate ad officia consurgunt sua. Hec sepe puer in domo patria celebrari vidi a patre meo catholico profecto homine. Nec dubitem, quin adhuc celebrentur a multis, ratione potius consuetudinis a maioribus sumpte, quam aliqua ydolatria superstitione deceptis.