Leucothoem filiam fuisse Orcami et Eurimonis his carminibus testatur Ovidius: Tempore, Leucothoe multarum oblivia fecit, Gentis odorifere quam formosissima partu Edidit Eurimone, sed postquam filia crevit, Quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. Rexit Acamenias urbes pater Orcamus etc. Hanc Leucothoem, ut Ovidius in progressu demonstrat, summe dilexit Phebus, et in formam versus Eurimonis matris eius noctu accessit ad eam, et licentiatis mulieribus suis, tanquam secreta secum locutura, in formam propriam rediit et patientem compressit. Quod cum Clytie, que ante diligebatur a Phebo, ad aures devenisset, zelo percita confestim Orcamo accusavit. Qui iratus atque severus nimium vivam sepeliri iussit. Phebus autem cum illi vitam restituire nequiret, eam in virgam thuream vertit. Huius fictionis ratio talis a quibusdam redditur, puellam ob adulterium cum splendido iuvene perpetratum iure Sabeo vivam defossam, et cum eo in loco forte virga thurea nasceretur, quarum habundantissima regio est, solis virtute e sinu terre in altum deducta locum fabule adinvenit. Ego autem apud Achimenidas locum puto, cui sit nomen vel fuerit Leucothoe, qui, quoniam thure habundet, ab incolis a Sole diligi dicitur, qui, in matris formam transformatus, id est in complexionem ad enutriendas thureas virgas oportunam, ibi descendit, et humiditati terre iungitur adeo, ut qui vivas plantas ibidem apponat, confestim in altum educat.