Menelaus Lacedemonum rex, ut Theodontio placet, filius fuit Phystenis, et frater Agamenonis. Hos Seneca in tragedia Thyestis videtur omnino tenere filios fuisse Atrei, in cuius persona sic ait: Consilii Agamenon mei Sciens minister fiat, et patris cliens Menelaus assit. Prolis incerte fides Ex hoc petatur scelere, si bella abnuunt Et gerere nolunt odia, si patruum vocant Pater est etc. Et sic Atrei ex Merope videntur filii; teneat quod mavult lector. Menelaus autem, ut Eusebius ostendit in libro Temporum, Atreo et Thyeste viventibus rex Lacedemonum dictus est, anno mundi III dccccxcvii°, cum Agamenon, qui Thyesti successit, secundum Omerum regnare ceperit Mecenis anno mundi IIII vii. Fuit huic Helena Iovis filia coniunx, quam anno primo regni Agamenonis, et secundum Eusebium, decimo Menelai, ut ait Dares Frigius, absente Menelao, qui ad Nestorem Pylon iverat, Paris legatus missus ad Castorem et Pollucem, rapuit ex insula Cytherea sub oppido Heleno, ea etiam consentiente, existentibus fratribus et Hermiona apud Agamenonem. Dites vero dicit illo tunc Menelaum cum Agamenone Cretam ivisse divisuros thesauros, quos ibi deposuerat Atreus. Hinc factum est, ut fratris consilio Menelaus conquereretur Grecis principibus. Verum cum frustra legationibus obsidione demum repetita est Helena, et post decennium fraude magis quam viribus capta Troia reassumpta est, et Menelao restituta. Qui cum, ut ceteri, navem intrasset patriam petiturus, tempestate actus, ut scribit Eusebius, ad Tuorim regem Egipti, quem Polybum appellat Omerus, cum ea devectus est, et a Protheo vate, ut per Omerum patet in Odissea, consilio sumpto, postquam octo annis errasset, in Lacedemoniam rediit, Agamenone diu ante ceso, et illis forte diebus Egysto. Quid tandem illi successerit, quo vel qua morte diem clauserit, non inveni.