CAP. L. De Peleo filio Eaci, qui genuit Polydorim et Achillem.

Peleus Eaci fuit filius, et magnis vivens interfuit rebus; nam cum Meleagro in venationem apri Calidonii accessit. Sic et cum Perithoo adversus Centauros pugnavit. Huic, ut refert Ovidius, coniunx fuit Thetis aquarum dea, quam Iuppiter amavit, sed ideo concubitum eius neglexit, quia oraculo noverat ex ea filium nasciturum, qui maior esset patre. Ad hanc tamen obtinendam audacia viresque fuere oportune. Nam cum Peleus consilio Prothei senis eam die quadam cepisset, ipsa in varias mutata formas adeo eum exterruit, ut dimitteretur ab eo. Qui ad Protheum rediens, ab eodem sibi suasum est, ne mutationes illas timeret, quin imo in tenendo eam perseveraret, quia si fecisset, ipsa desiderio suo cederet. Peleus die sequenti cum dormientem eam in antro comperisset, cepit illam. Ipsa vero more suo in varias versa formas, cum eum tenentem sentiret, in propriam rediens, in coniugium eius consensit. Porro Iuppiter ad eorum nuptias omnes convocavit deos preter Discordiam. Que indignans, cum cerneret Iunonem, Palladem et Venerem invicem ex parte una sedentes, sumpto aureo malo, illud inter eas proiecit; dixitque digniori detur. Ex quo confestim inter eas seditio orta est, cum unaqueque se digniorem diceret. Et cum de hoc Iuppiter inter eas nollet ferre sententiam, ad Paridem, qui in silva Yda morabatur, misit eas. Is vero ob promissam sibi a Venere speciosissimam mulierem, spretis aliarum oblationibus, Veneri tanquam digniori tradidit. Que illi raptum Helene concessit, ex quo subsecutum est Troianum bellum, et occisus Achilles, qui ex nuptiis illis, ad quas vocata non fuerat Discordia, natus est; et sic expiata iniuria. Peleus igitur ex Thetide suscepit Achillem et Polydorim puellam. Demum cum Phocum fratrem occidisset, in exilium abiit, severa patris iubente iustitia. Et primo ad Ceym regem Trachinne aufugit, a quo amicabiliter susceptus est. Inde postea discedens, ad Magnetas abiit, ubi ab Acasto fraterna cede purgatus est. Quid inde subsecutum sit, nescio. Nunc quid sentiendum sit ex fictionibus, advertendum est. Thetis nobilis fuit mulier, cuius in nativitate visum est ex ea nasciturum hominem, qui patrem virtute superaret, et ob id Chyron pater eius varia secum et plurima voluit consilia, cui nam illam concederet, et his agentibus, petens eam Peleus, primo repulsus est, et sic consiliorum variationes mutationes formarum Thetidis fuere. Tandem cum iterum Peleus peteret, post multa patris consilia, illi concessa est. Eius in nuptiis, id est in procreatione Achillis, omnes convocantur dii, id est omnia supercelestia corpora, ad que spectat secundum diversas potentias suas in corpus iam creatum diversos effectus infundere, ut perfectum sit; Discordia autem non vocatur, ne disgreget ceptum opus et pereat. Ipsa autem postea sese miscet, dum homo incipit cogitare, que trium sit splendidior vita, aut contemplativa, que per Palladem designatur, aut activa, que per Iunonem intelligitur, aut voluptuosa, que per Venerem demonstratur, ex quibus noluit Iuppiter, id est deus, dare iudicium, ne viderentur relique sua <damnate> sententia, et homini iniecta necessitas. De his tamen tribus supra latius ubi de Paride.

Share on Twitter Share on Facebook