CAP. XXV. De Perseo XXXII° Iovis filio, qui genuit Gorgophonem, Stelenum et Eritreum et Bachemonem.

Perseus, quem veteres totius nobilitatis Grecie patrem opinati sunt, Iovis et Danis Acrisii fuit filius, unde Ovidius: Non putet esse deum, nec enim Iovis esse putabat Persea, quem Danes pluvio conceperat auro etc. Qualiter autem ex Iove et Dane natus sit, ubi de Dane in precedentibus videri potest. Is autem iam grandis, ut dicit Lactantius, Polydecti regis imperio in Gorgonem expeditionem assumpsit, habuitque Pegasum alatum equum, et Palladis egydem, et talaria ensemque Mercurii, volatumque cepit ex Aphesanta monte, ut in his versibus a Statio designatur: Mons erat audaci seductus in ethera dorso, Nomine Lernei memorant Aphesanta coloni Gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant Nubila suspenso celerem temerasse volatu Persea, cum raptos pueri perterrita mater Prospexit de rupe gradus ac pene secuta est etc. Quam quidem Gorgonem pretenso egide pallanteo vidit impune atque consideravit, et vicit, eique caput abstulit, et Athlantem regem sibi denegantem hospitium, ostenso Gorgonis capite, mutavit in saxum. Inde remeans in patriam, cum ex excelso vidisset in Syrio litore circa regna Cephei Andromedem virginem alligatam matris crimine et Amonis sententia scopulo, et sic monstro marino expositam flentesque parentes in litore, evolavit illuc, et cognita causa cum parentibus pactus est coniugium virginis, si illam a belua liberaret. Quod factum est. Nam venientem interemit. Inde, celebrante eo nuptias, cum Phyneus Cephei fratrer, cui ante sententiam puella desponsata fuerat, eam repeteret, et vi conaretur tanquam suam auferre, bellum adversus eum inivit, et cum multos ex hostibus occidisset, reliquos capite Gorgonis ostenso convertit in lapides. Post hec, Pritum avi sui fratrem, qui Acrisium regno pulerat, transformavit in saxum, et regnum avo restituit. In Persas preterea bellum intulisse ferunt, et in eodem Liberum patrem adversum se consistentem in prelio occidisse, subactamque nationem a se denominasse, ibique Persopolim regiam civitatem edificasse, quam postea, ut scribit Quintius Curius, ubi De gestis Alexandri, Alexander Macedo, vino calens et epulis, demoliri fecit. Attamen Acrisium avum, ut dicit Lactantius, in lapidem commutavit. Et inde dicunt eum una cum Cepheo et Cassyopia atque Andromeda coniuge in celum fuisse assumptum, et inter celi sydera collocatum, ut De ymagine mundi testatur Anselmus, dicens: Huic coniungitur Cepheus rex, et Cassiopia uxor eius, cui associatur Perseus filius Iovis et Danes, habens iuxta se sydus Andromede etc. His appositis ad sensum fictionum veniendum est. Perseum equo Pegaso vectum fame cupidine tractum demonstrat. Alii tamen volunt eum ad transfretandum habuisse navim, cuius insigne vel nomen fuerit Pegasus. Scutum Palladis accipiendum reor pro prudentia, qua et hostium acta consideramus, et nos ipsos ab eorundem insidiis telisque protegimus. Mercurii Talaria velocitatem et vigilantiam in agendis significare reor. Sic et ensis recurvus et a parte exteriori acutus ostendit, quoniam bellorum tempore et predas hostium ad nos trahere debere, eosque a nostris amovere cedibus. De Gorgone autem et Athlante satis in precedentibus, ubi de eis dictum est. Liberasse autem Andromedem a bellua hystoriam reor, cum in Cosmographia dicat Pomponius: Est Ioppen ante diluvium, ut ferunt, condita, ubi Cephea regnasse eo signo accole affirmant, quod titulum eius fratrisque Phynei veteres clamare cum religione plurima retinent; quin etiam rei celebrate carminibus ac fabulis servateque a Perseo Andromede clarum vestigium marine belue ossa immania ostentant. Hec ille. Preterea et Ieronimus presbiter in libro, quem De distantiis locorum composuit, dicit: Ioppe Oppidum Palestine maritimum in tribu Dan, ubi hodieque saxa monstrantur in litore, in quibus Andromeda religata Persei quondam viri sui fertur liberata fuisse subsidio. Hec Ieronimus. Plinius vero, inter scriptores celeberrimus homo, scribit: Belue, cui dicebatur expositam fuisse Andromedam, ossa Rome apportata ex oppido Iudee Ioppe, ostendit inter reliqua miracula in edilitate M. Scaurus, longitudine pedum quadraginta, altitudine costarum Yndicos elephantos excedente, spine grossitudine sexquipedali etc. Perseum autem hostes et Pritum in saxa vertisse capite Gorgonis ostenso, nil aliud puto, nisi quia victos divitiis Gorgonis tacitos illos reddidit et imbelles. Acrisium autem avum constat per Eusebium in libro Temporum aliter saxeum effecisse; nam ab eo non sponte occisus est, et sic frigiditate perpetua lapidi similis factus est. Quod in celis a septentrionali plaga stellificatus luceat, sententiam Tullii, ubi De questionibus Tusculanis, sequendam puto, qui de eo et reliquis ait: Nec stellatus Cepheus cum uxore, genero, filia traderetur, nisi celestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabule traduxisset. Hec Tullius. Ceterum de tempore huius ambigitur, cum scribat Eusebius eum occidisse Gorgonem anno mundi III dccxxviiii. Inde hoc eodem anno, secundum alios, dicit eum cum coniuge in celum raptum. Paulo post dicit anno secundo regis Cycropis, qui mundi fuit III dccclvii, eum Gorgone occiso adversus Persas dimicasse. Nec multo post scribit anno XXXV° regni Cycropis Acrisium ab eo mortuum, et Argivorum regnum in Micenas translatum; quod ego verum puto, cum magis tempus conveniat rebus gestis.

Share on Twitter Share on Facebook