Turnus rex Rutulorum filius fuit Dauni ex Venilia coniuge, et cum armorum disciplina insignis fuerit evo suo iuvenis, tante fuit corporee fortitudinis, ut nulla in hoc fides antiquis prestanda videretur, ni recentiori testimonio firmaretur. Et inter alia eius roboris stantia argumenta de eo adversus Eneam in singulari certamine pugnante sic scribit Virgilius: Saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat Limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent. Qualia nunc hominum producit corpora tellus. Ille manu raptum trepida torquebat in hostem etc. Quod Augustinus in libro Civitatis eterne XV ratum habere videtur. Preterea et Pallantes seu Pallas, Evandri filius, ab eo in pugna occisus multum fidei affert. Legimus enim, Henrico Cesare tercio imperante, eius corpus haud longe Romam a fodiente villico compertum integrum uti nuper sepultum, eductumque sepulcro altitudine seu proceritate Romana menia superasse, et in eo adhuc impressi vulneris a lancea Turni apparere hyatum, longitudinem quattuor pedum excedentem. Ex quibus quantus debuerit esse Turnus, quam fortis qui iuvenem tam grandem superaverit, qui telum pugnans tam pregrande tulerit, quod adeo grande vulnus impresserit, satis arbitrari possumus. Huic, carmine celebri ostendit in Eneida Virgilius, bellum ingens fuisse adversus Eneam, eo quod Latinus Laviniam filiam suam, quam Turno promiserat, Enee dedisset in coniugem. Et, ut idem ostendit Virgilius, post multa, cum hic Pallantem Evandri filium occidisset, nudassetque baltheo, illudque ob insignem gloriam superati iuvenis ipse gestaret, cum ea die, que illi ultima fuit in terris, adversus Eneam ex composito singulari certamine pugnaret, et ab Enea superatus vitam oraret, impetratus erat, ni visus balteus Eneam in pietatem revocasset amici, et sic ab eo occisus est. Hoc secundum Virgilium in laudes Enee totis tendentem viribus dictum est, secundum autem alios aliter. Dicunt quidam non parve autoritatis homines Eneam a Turno superatum, et penes Numicum fluvium fugientem occisum, nec ulterius etiam corpus eius visum; et Turnum post hec ab Ascanio interemtum. De quibus latius supra ubi de Enea scriptum est.