CAP. LVI. De Sysipho Eoli filio, qui genuit Glaucam et Creontem.

Sysiphus Eoli fuit filius, ut satis per Ovidium patet dicentem: Reddit, ubi Eolidem saxum grave Sysiphon urget etc. Et Oratius in Odis dicit: Sysiphus Eolides laboris etc. Ubi advertendum Sysiphos fuisse duos, et sic Eolos de necessitate fuisse plures, quanquam duos tantum fuisse dicat Lactantius. Sed primo de Sysiphis videamus. Sysiphus primus contemporaneus fuit Danao Argivorum regi, seu saltem Lynceo Egysti filio, qui Danao successit in regno. Nam utrumque testatur Eusebius in libro Temporum. Dicit enim eum Ephyram civitatem, quam postea Corynthus Horestis filius a se Corinthum appellavit, Danao regnante condidisse, anno scilicet mundi III dccxx viiii. Nec multo post dicit secundum alios, eum scilicet Sysiphum, condidisse eam Ephyram, anno decimoquinto regni Lyncei, qui fuit annus mundi III dccxciiii, et hic Corynthiorum rex dictus est, id est Ephyre. Nam qui Corynthiorum reges dicti sunt, longe postea inceperunt, scilicet circa annum mundi IIII c, regnante Latinis Enea Silvio et Atheniensibus Melenthone patre Codri, et fuit rex eorum primus Aletius. Et sic iste eius Eoli fuit filius, cuius et Crytheus et Salmoneus et Yphicleus, et alii horum contemporanei. Et huius fuit coniunx Meropes filia Athlantis, de qua Ovidius: Septima mortali Merope tibi, Sysiphe, nupsit etc. Et huius fuere filii qui sequuntur, Glaucus et Creon. Fuit et alter Sysiphus, et hic Eoli pariter filius, ed de hoc superiores autoritates testantur potius quam de quo dictum est. Et hic Egeo Athenis regnante fuit. Nam ut, dicit Lactantius, cum inter duo maria, scilicet Yonium et Egeum, montem positum, qui Ithsmos dictus est, Sysiphus crudeli latrocinio occupasset, hac pena mortalium pascebatur, ut homines pregravans ingenti saxo necaret. Servius vero dicit, quod dum transeuntes cepisset residens in scopulo ad lavandos sibi pedes advocabat, intentosque officio calce illos ex prerupto precipitabat in mare. Hunc autem dicit Omerus moram traxisse in Ephyra, civitate Argivorum, que postea Corynthus dicta. Alii insuper dicunt, quod hic secretarius fuerit deorum, et quia secreta mortalibus revelasset apud Inferos damnatus est hac pena, ut semper saxum ingentis ponderis evolvat, ut ait Ovidius: Aut petis aut urgis ruiturum, Sysiphe, saxum etc. Hunc Theseus ut supra, ubi de eo scripsimus, occidit. Qui si filius Eoli fuit, esse non potuit eius Eoli, cuius superior Sysiphus, qui longe fuit antiquior. Nec potuit esse Eoli regnantis apud Lyparam, cum hic iam mortuus esset antequam ille nasceretur. Et sic videtur tres fuisse Eolos, quos indifferenter poete ventorum deos, seu omnes unum ventorum deum nominant. Huius Sysiphi sunt qui credant Ulixem fuisse filium, ut ubi de eo dictum est. Saxum autem sursum ducere et demum ad inferiora dimittere, dicit Macrobius super Somnium Scipionis intellegi debere eum inefficacibus laboriosisque conatibus vitam terere, quod profecto predonum est.

Share on Twitter Share on Facebook