Cephalus Eoli fuit filius, ut de eo loquens carmen sonat Ovidii, ubi dicit: Aspicit Eolidem ignota ex arbore factum etc. Huic fuit uxor Pocris Erichthei regis filia. Eam tamen dicit Servius Yphili fuisse filiam. Fuit et hic ab Aurora dilectus, que, ut dicit Servius, illi dedit canem vocatum Lelepam et hastilia duo, omnia que vellet contingentia, eo quod venationibus delectaretur. Cui cum eius postularet amplexus, respondit Cephalus, se ius iurandum habere cum coniuge mutue castitatis. Cui Aurora: castimoniam Pocris queso transformatus experiaris. Qui cum se mercatorem finxisset, et munera ingentia promisisset, eam in suum desiderium flexit, et turbatus, se maritum concessus est. Ovidius vero dicit quod, cum Aurora Cephali uteretur amplexu, et hic nil preter Pocrim amaret, ab Aurora indignante dictum: Siste tuas, ingrate, querellas, Pocrin habe, dixit, quodsi mea provida mens est, Non habuisse voles etc. Quibus auditis cepit Cephalus de pudicitia coniugis suspicari, et experturus in mercatorem se transtulit, et domum veniens suam, cum omnia castitati congruentia cerneret, a ceptis desistere voluit. Tandem perseverans in proposito, muneribus pactus est eius concubitum. Quo facto se esse Cephalum demonstravit. Pocris autem criminis conscia, erubescens, in silvas abiit, et adhesit Diane, cepitque una cum ea venari. Cui Diana canem dedit et iaculum. Porro cum precibus illam ad se revocasset Cephalus, ab ea canem et iaculum habuit. Ipse autem venationibus vacans, more solito fervescente sole secedebat in umbras, auram refrigerii causa cantu vocans. Rusticus autem quidam nynpha vocari putans Pocri retulit. Que zelo percita, ut videret quenam esset, que vocata accederet, inter virgulta vallis se abscondit, et cum audisset Cephalum blanda voce Auram vocantem, movet se paululum, ut videret, quod vidisse noluisset. Cephalus viso virgultorum motu, feram ratus, iniecit iaculum, et inadvertens vulneravit uxorem. Que in ulnis eius suscepta, orans ne Aura loco sui duceretur uxor a Cephalo, expiravit. Anselmus autem videtur credere hanc Auram fuisse feminam, et scribit Cephalum ex ea suscepisse Hesperum filium. Quod et Theodontius arbitratur, et sic erit hystoria et non fictio, quod narratur.