CAP. LXXI. Cur auctor Alexandrum Macedonem et Scipionem Africanum inter Iovis filios non apponat.

Poteram, si placuisset, tam amplissimi tercii Iovis proli duos illustres addere viros, Alexandrum scilicet Macedonem Asie domitorem, et Publium Cornelium Scipionem, cui concessum est et Hyspanias ab Affris occupatas recuperare, et ipsos Affros Romanis subigere. Verum quoniam iam horum evo in dissuetudinem abisse videtur stultitia vetus illa, qua gloriabantur insignes fictionibus generi deorum ascribi, et illa advenerant secula, in quibus per virtutem claritas quereretur, hac extulisse illos fictione potius quam splendor, videretur ridiculum, omittendos censui. Preterea quod ambitione queritur atque fraude, aut taciturnitate respuitur, non satis iuste conceditur. Passus enim primo Alexander est fabulari Iovem anguis in specie cum Olympiade matre mixtum, et se genitum ex concubitu illo. Inde iam non contentus titulorum multiplicium, quos fortuna audacie sue favens splendori addiderat suo, quod satis vulgi fabula non videbatur quesitum, fraude Iovem in patrem sibi querere conatus est, sacerdotibus ad hoc Amonis Lybici subornatis. O insipidum incliti iuvenis desiderium! malle potius se ex adulterio quam ex connubio genitum, malle matrem habere incestuosam potius quam pudicam, malle draconis se filium credi, quam Phylippi clarissimi regis, et potius spurium quam legitimum arbitrari. O mortalium mentium, non solum inanis, sed detestanda gloria; is qui continue in oculis amicorum patiebatur mortalia, per mendaciorum fascinationes ab eisdem se immortalem existimari cupiebat insipide. Sed quid tandem? Hanc ob causam reicitur merito, ne fraude gaudeat, qui virtute poterat laudari. Scipio autem, etsi murmure vulgi diceretur a Iove in specie serpentis in cubiculo matris versato genitus, et ob id, et quoniam noctu eunti in Capitolium nunquam latrarent canes occurrentes, et eius etiam operantibus meritis videretur augeri fabule fides, et si non negaverit, cum sapientissimus esset, confiteri nunquam voluit. Quam ob rem cum frivolo honori tacite renuntiasse videatur, non est meum illum eidem expresse concedere. Et sic cum nusquam alios Iovis compererim filios vel nepotes, et sibi fecerit prosapia finem, ego eque libello conficiam.

Share on Twitter Share on Facebook