CAP. XXXVIII. De Byante seu Bya Amythaonis filio, qui genuit Manthyonem et Anthyphatem.

Byas Amythaonis fuit filius, ut Theodontius dicit. Ex quo Omerus hystoriam refert, qualiter Pyro Nelei filia illi nupta sit. Que quidem supra ubi de Pyro scribitur plene, nec aliud de eo legitur, nisi quod cum coniuge habitaverit apud Pylum Nelei civitatem, et quod ex ea susceperit filios duos, Manthyonem et Anthyphatem.

Share on Twitter Share on Facebook