Herculis magnifici descripta prole, superest ut de Eolo rege ventorum sermo fiat. Quem Theodontius, et post ipsum Paulus aiunt Iovis fuisse filium et Sergeste, filie Yppotis Troiani, et sic uterinum Acestis fratrem. Plinius autem in libro Naturalis historie dicit eum cuiusdam Heleni filium fuisse et ventorum invenisse rationem. Hic tamen, ut eisdem placet, regnavit apud insulas, que sunt propinque Sicilie, Ytaliam versus. Quas quidem Eolias ab hoc Eolo, non nulli Vulcanias a Vulcano olim eorundem rege nuncupant. Quarum potior Liparis est. Hunc poete regem ventorum seu deum dicunt, ex quo eius describens regiam et officium Virgilius dicit: Eoliam venit; hic vasto rex Eolus antro Luctantes ventos tempestatesque sonoras Imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt, Celsa sedet Eolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. Ni faciat maria ac terras celumque profundum Quippe ferant rapidi secum verrantque per auras: Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris Hoc metuens molemque et montes insuper altos Imposuit regemque dedit, qui federe certo Et premere et laxas sciret dare iussus habenas etc. Attamen ipse Eolus, Virgilio teste, regnum et ventorum imperium a Iunone tenere fatetur, dicens: Tu michi quodcunque hoc regni, tu sceptra Iovemque Concilias, tu das epulis accumbere divum Nymborumque facis tempestatumque potentem etc. Preterea dicit Omerus in Odissea, cum huic essent filii sex et totidem filie, easque masculis dedisset in coniuges, ad eum Ulixem vagum devenisse, eique Eolum ventos omnes in corio bovis argentea cathena alligatos preter Zephyrum dedisse. Harum fictionum causas tales non nulli assignant. Dicit enim Solinus ubi De mirabilibus, Strogilem unam ex insulis Eoliis esse, et eam a solis exortu minime angulosam, et a ceteris liquidioribus differentem flammis, cum fere omnes flammas evomant. Qua ex causa fit, quod ex eius fumo potissime incole presentiscunt, qui nam flatus in triduo sint futuri. Quo factum est, ut Eolus ventorum crederetur deus, cum asserat Paulus eum nondum advertentibus aliis primum fuisse, qui murmurationibus atque motibus flammarum aliquandiu adeo consideratis, ut, dum eas audiret aut videret, confestim quis ventus esset in partibus illis futurus, prediceret, non aliter quam si ipsi emittendi esset imperium. Et ideo huius erronee credulitatis convalescens fama, sibi ab ignaris impetravit, ut ventorum extimaretur deus. Sunt tamen qui velint hac in fictioni Virgilii, Eulum sublimi in arce residentem rationem esse, sedem habentem in cerebro; ventos vero illecebres appetitus in antro humani pectoris tumultuantes, qui, ni ratione frenentur, in exitiale precipitium deferant emittentem necesse est, quin imo non nunquam mundum omnem lanient et discerpant. Novisse enim potuimus, quid secutum sit ex male laxata libidine Paridis; quid ex stolida presumptione Xerxis Persarum regis, quid ex ambitione Marii, quid ex avaritia Crassi, et aliorum plurium. Hi quidem appetitus ab Eolo, id est a deo dantur Ulixi, id est unicuique homini, bovino in corio, id est in corpore nostro mortali atque laborioso, argentea alligati catena, id est sonanti atque lucida coerciti doctrina. Zefirus solus emittitur seu non religatur, et hoc ideo quia temperatus est ventus, ut per hoc sentiamus, quam temperate emittenda sint desideria, ut nec nobis nec aliis noceamus; socii autem Ulixis, id est sensus corporei, existimantes thesaurum, id est lucrosum secundum concupiscientiam vivere, corium solvunt, id est rationis frenum, et impetuose in lascivias suas ruunt, a quibus, qui sic faciunt, a vicinitate portus, id est salutis in mare retrahuntur, id est in amaritudinem et tribulationes, que ex concupiscentiis innumere consecuntur. Tangit preterea Virgilius artificiose naturalem ventorum causam. Oriuntur quippe in cavernis agente aeris motu, et exeuntes per aerem efferuntur, et sic a Iunone regnum tenere fatetur, id est ab aere, absque quo ventus creari non potest. Et cum se extollunt in altum, Iovi conciliantur, in quantum proximiores regioni ignis efficiuntur, et mensis deorum, id est superiorum corporum, accumbunt, et perseverante aeris dispositione congrua ad eos producendos, ipsi etiam perseverant. Sunt insuper qui volunt duodecim filios Eoli duodecim ventos esse, prout eos fore dicit Aristotiles in Metheoris, et ex his volunt sex esse, qui suo spiritu habeant agere, ut terra ad producendum fructum vires emittat seu disponat. Sex vero qui illam ad suscipiendum preparatam faciant. Et sic agentes masculi et quos patientes faciunt femine. Eolo fuisse filios fertur, sed cum plures sint Eoli, ut in sequentibus apparebit, nec satis liquido appareat, quis horum pater fuerit, huic omnes attribuam.