CAP. XXII. Poetici nominis hostes orat autor, ut se in melius vertant consilium.

Vos igitur, o prudentes viri, iam si sapitis, iras ponite et turgida sedate pectora, satis enim, imo nimium inter nos odiis decertatum est. Vos primi in insontes intulistis arma, ut eos exterminaretis orbe, ego ex adverso pectus opposui, egique pro viribus, prestante deo et meritis cause iuvantibus, ne bene meriti ab infestis pellerentur hostibus, esto, si adversum vos ipsi in equum descenderent campum, quantum prevaleant vestris meisque viribus, sera penitentia nosceretis. Belligeratum tamen est, et eo ventum, ut cum aliquali offensorum gloria, quanquam sudore plurimo, paululum sit omnino vincendi repressa libido, et, ut equis legibus iri possit in pacem. Vadamus ergo, eamque capessamus ultro, et quietem laboribus demus; librata enim sunt belli premia, nam vos doctrinam, ego refero aliquantulum consolationis in predam, et sic satis loci paci relictum est. Credo sic velitis, quoniam cepisse vos penitet, et ideo eius fruamur bonis. Quod ut me ex animo dicere noscatis, qui primus lacessitus sum, primus servare amicitie leges incipiam, et, ut vos etiam faciatis, que amicus caritative pauca dicturus sum, equo animo atque tranquillo percipite. Ecce, honorabiles viri, quibus potui demonstrationibus, elucidavi, quid sit poesis, quam vos ipsi nullam faciebatis, qui poete sint, quod poetarum officium, qui mores, quos vos etiam fabulones, scelestos homines, suasores criminum, et mille malis infectos clamabatis. Quid inde Muse sint, designavi, quas meretriculas dicebatis, et forte arbitramini lupanares. Quos si tanti sunt, si adeo venerabiles, non solum non damnare debetis, sed eos colere, laudibus extollere, amare, et eorum, ut meliores efficiamini, studere volumina. A quo ne vos retrahat aut etas annosior, aut famosiores audisse facultates, conemini ex vobis ipsis id posse, quod de se non erubuit annosus princeps et virtutum omnium singulare decus, Robertus, Ierusalem et Sycilie rex inclitus. Qui clarus olim phylosophus et medicine preceptor egregius, atque inter ceteros eius temporis insignis theologus, cum in sexagesimum sextum usque etatis sue annum parvi pendisset Virgilium, illumque cum reliquis more vestro fabulosum diceret hominem et nullius fore precii, ornatu subtracto carminum, quam cito Franciscum Petrarcam arcanos poematum referentem sensus audivit, obstupefactus se ipsum redarguit, et, ut ego, eo dicente, meis auribus audivi, asseruit, se nunquam ante arbitratum adeo egregios atque sublimes sensus sub tam ridiculo cortice, uti poetarum sunt fictiones, latere potuisse, ut advertebat post demonstrationem solertis viri absconditos esse, suumque mira compunctione damnabat ingenium et infortunium, quod tam sero poeticum artificium cognovisset, nec erubuit, aut senio et spe brevis in futurum vite detineri potuit, quin, sepositis studiis splendentium facultatum, ut plenum e Virgilio sensum summeret, ceperit operam dare. Sane festina mors novum interrupit studium, quod si perseverare potuisset, quis dubitet, quin in maximum poetarum decus et Ytalorum commodum studio tali vacantium evasisset? Quid ergo? quod regi sapientissimo sanctum visum est, vosne arripere indignum ducetis? Vix credam, non enim vos tygres aut inmanes beluas reor, quorum ingenium uti illarum sevitia, in melius flecti non possit. Attamen si preter hanc piam credulitatem meam in pectoribus vestris impetuosus adhuc in immeritos perseverat hostilis ardor, in vestrum saltem decus, quotiens vos lingue pruritus in verba irritat, queso per sacrum phylosophie pectus, cuius forsan aliquando mammillas suxistis, ne in totum poeticum nomen adeo vos dedatis precipites, quin imo, si satis sani estis, distinctione semper, ubi oportuna sit, utamini. Ipsa quidem in concordiam discordantia reducit, et, abstersis ignorantie nebulis, intellectum clarificat, et recta, quo vult, ducit ingenium. Et hoc facitote, ne inhonestis venerabiles implicetis poetas, ex quibus multos fuisse gentilium ostensum est. Sit vobis satis in illecebres comicos irruere, in hos iras evomere, in hos exclamare; in hos, bona ceterorum pace, omne vestrum versetur incendium! Preterea et Hebraicis parcite, non enim absque divine maiestatis indignatione lacessire possunt, et premonstratum est, Ieronimo attestante, quosdam ex eius sub poetico stilo, Sancto dictante Spiritu, sua cecinisse vaticinia. Equo insuper modo et Christiani ab iniuriis inmunes servandi sunt; plures enim ex nostris poete fuere et adhuc sunt, qui sub tegminibus fictionum suarum Christiane religionis devotos sacrosque sensus conmendavere. Et, ut ex multis aliquid ostensum sit, noster Dantes, dato materno sermone, sed artificioso scriberet, in libro, quem ipse Comediam nuncupavit, defunctorum triplicem statum iuxta sacre theologie doctrinam designavit egregie. Et illustris atque novissimus poeta Franciscus Petrarca in suis Buccolicis sub velamine pastoralis eloquii veri Dei et inclite Trinitatis laudes irasque eius in calcantes ignavia Petri naviculam mira descriptione notavit. Stant volumina et intelligere volentibus sensus apparent. Hos ultra vigent Prudentii atque Sedulii carmina sacram sub tegumento expromentia veritatem. Et Arator, non solum Christianus homo, sed romane ecclesie sacerdos et cardo, heroyco carmine apostolorum gesta more cantando poetico designavit. Iuvencus insuper, Hyspanus homo, sed eque Christianus, sub velamento hominis, bovis, aquile et leonis Christi, filii Dei vivi, Redemptoris nostri, actus omnes etiam fingendo composuit. Et, ne plures in medium deducam, si, ut nostris saltem parcatis, nulla vos humanitas trahit, nolite severiores esse matre nostra, Ecclesia, que, laudabili consideratione prospectans, non dedignatur cum multis, et potissime cum Origene, se habere benigne. Fuere enim huic homini tam grandes in componendo vires, ut nunquam circa id exhaustum videatur fuisse ingenium, nec in scribendo fatigata manus, ex quo in milia voluminum variarum materierum excessisse credatur. Ex quibus omnibus more solertis virginis, que inter spineta flores illesis colligit digitis, et spinarum aculeos sinit separatim vilescere, omissis minus bene creditis, laudanda sumpsit, et inter suos thesauros servari voluit, videte igitur et examinate, et equa lance poetarum dicta librate, et, que minus sancte scripta sunt, sinite! Que autem benedicta sunt, non damnate, quasi existimetis, evestigio clamore in poetas sublato, Augustinos aut Ieronimos ab ignaro populo arbitrari. Hi enim, quibus equa fuit cum sanctitate prudentia, nunquam in poeticam seu poetice artificium fecere rumores, verum in errores gentilitatis recitatos ab eis, quos semper, etiam circumstantibus catholice veritatis hostibus atque recalcitrantibus, voce intrepida damnavere, alias eos coluere semper, advertentes eorum scripta tanta verborum arte composita, tanto lepore suavia, tanto sententiarum sale condita, tanto ornatu etiam delinita, ut ab eis expeti fere necesse videatur, quicquid quis velit Latino eloquio apposuisse decoris. Et, ne longiori sermone vos traham, ut ait Cicero pro Archia: Hec studia adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium prebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur, <que> si ipsi neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus, tum ea mirari deberemus etiam, cum in aliis videremus etc. Cum igitur non spernenda, nec abicienda, sed colenda poesis sit, et inde poete, si sapitis, satis dictum est; si autem obstinati perseveretis in rabiem, esto vobis compatiar, cum aspernandi sitis, nichil ad sufficientiam scribi posset.Genealogie deorum gentilium liber quartus decimus explicit.

Share on Twitter Share on Facebook