Frammenti di lezioni e di studi sulla nuova stella dell'ottobre 1604.

Lux quaedam peregrina, die decima mensis octobris anni huius millesimi sexcentesimiquarti, primum in sublimi conspecta est; a principio quidem mole exigua, mox, paucis interiectis diebus, magnopere eo exaucta, ut stellas omnes, tum fixas tum vagas, sola excepta Venere, vinceret; fulgentissima et admodum rutilans atque scintillans, ut in vibratione luminis pene extingui et statim accendi videatur; fixas omnes et Canem ipsum rutilantia superans; colore luminis aureum Iovis nitorem, et fulvum Martis imitans ignem. Nam, dum tremendos radios contrahit atque extinctionem insimulat, quasi candentem martiali rubedine, dum vero ampliores radios, Veluti reviviscens, effundit, iovio fulgore nitentem, semetipsam exhibet: ex quo non immerito crederet quispiam, eam ex Iovis ac Martis Congressu fuisse prognatam; idque tum praeterea maxime, quia et loco eodem fere, eodemque coniunctionis praedictorum planetarum tempore, genitam esse apparet. Nam die nona mensis octobris, hora 5 a meridie, congressus. Iovis ac Martis, coram Saturno, gradibus procul ab eis tantum 8, occidentem versus, constituto, celebratus fuit; quo tempore talem coniunctionem observantes, nullam aliam stellam, praeter iam dictas tres, eo loco conspeximus: Vespere autem sequenti, die scilicet decima, sub solis occasum, primo novum hoc lumen conspectum fuit; cumque a principio exile appareret atque exiguum, mox autem, paucis interiectis diebus, ad molem ingentem excreverit, momento dicti congressus genitum fuisse, et propter tenuitatem latuisse, opinari non erit incongruum. Cumque insuper in gradu 19 ♐ coiverint planetae, in 18° eiusdem signi gradu novus hic fulgor apparuit; interstitia insuper secundum latitudinem ab ecliptica fuerunt tunc, ♂is quidem, austrum versus, G. 0. 53', Iovis, ad boream, G. 0. 37', novae autem lucis Gr. 1. 40' proxime, in aquilonem, Saturni vero G. 1.48', pariter ad Ursam, ut ex istis quatuor luminibus talis figura constitueretur. Hic fulgor, tanquam novum e caelo miraculum, tardos atque ad terram demissos populares oculos ad divina erexit; quod fulgentissimorum innumerabiliumque astrorum coetus, quibus aetherei campi distinguntur, efficere non valet: ea enim est compositionis humanae conditio, ut quotidiana, licet admiratione digna, nos praetereant; contra, si quid insolitum atque ex more mutatum prodierit, populum omnem convocat. Testes vos estis, numerosa iuventus, qui huc convolastis, ut me de hac admiranda apparitione disserentem audiatis; alii, perterriti atque vana superstitione perciti, ut intelligant, numquid portentosum prodigium malique ominis sit nuncium; alii mirantes, num verum sidus in caelis existat, an vapor ardens prope terram quaerentes; et omnes, de substantia, motu, loco et ratione apparitionis illius, unanimi studio anxie sciscitantes. Magnifica, mehercle, ingeniorumque vestrorum digna cupido! At ho, utinam, rei magnitudini ac vestrae expectationi ingenii mei tenuitas possit respondere! Nec spero nec diffido: id unum saltem me praestiturum credo, ut, quod mei muneris praecipuum est, de motu et loco demonstrative constet: quid autem ad substantiae indagationem horum accidentium conferat praecognitio, nostis omnes...

_____

Niente digrada all'ufizio di matematico il non aver veduta la prima apparizione della Stella; quasi che lui sia in obligo lo stare tutta la notte ad osservare per tutta la sua vita, se compare qualche nuova stella.

Quando il manichetto del coltellino avanza tutto oltre alla punta del tetto, la pallina occulta la Stella.

Idem num Stella nova culminet cum capite Ophiuci, et cum 7° spondylo.

Stella nova, die 5 Martii, collata cum Iove ♃ et cum ♄, habebat G. 2. 22' latitudinis.

Stella nova observata fuit a me die 28 Octobris 1604 in eadem linea recta cum prima Caudae Helicis et Lucida Coronae, quae linea incidit in 19 ♐. Cum autem Stella haberet latitudinem borealem g. 2 fere, fuit ergo circa gr. 18 ♐.

Eius declinatio 21. 4' fere, et eadem proxime est mediae frontis ♏, nempe 21. 7', ex quo in eodem proxime feruntur circulo.

Stella nova depraehensa est a me, die 3 februarii 1605, in eadem recta cum Arcturo et cum sinistro genu Ophiuci. Insuper, recta per Spicam et novam Stellam relinquit, boream versus, trium lucentium frontis ♏ borealiorem per g. 0. 15' fere.

Die 4 februarii, mane, h. 1 ante ☉ ortum, linea recta per ♄ et ♃ relinquit ♀... versus boream, et Stellam novam per dimidium illius intervalli, pariter versus boream.

☼ e ♃ lasciano ♀ boreale di 15' in circa, e ♄ australe di minuti 3 in circa.

La ☼ nuova è in retta con Arturo e con la stella della gamba sinistra del Serpentario: la retta per la Spiga e per la nuova Stella lascia verso borea per 10 minuti in circa la più boreale delle 3 del corpo di ♏.

Sit vere situs ☼ in 18 ♐: ergo, ratione commutationis, cum esset occidentalis, apparuit in g. 17; at cum fuit orientalis, apparuit in g. 19, cum tamen vere esset in 18.

_____

Kepplerus, De stella nova, car. 95, de scintillatione ait, fieri posse ex rotatione fixarum; et licet ad ipsas ☉ insensibilis omnino sit, ita ut a nobis, eo constitutis, nulla ratione videri possit, tamen non evanescit ipsi naturae, etc. Consideretur, quod multo citius evanescit illuminatio corporis lucidi, quam conspectus eiusdem: et die a longissima distantia videmus facem ardentem, quae tamen corpora nobis adiacentia non illustrat.

Stellam novam non fuisse incendium, patet ex eo quod quae citissime incenduntur, brevi quoque extinguntur: materia, enim, quae statim incenditur, est admodum combustibilis; quod vero maxime est combustibile, statim comburitur. Exempla de hac re habentur innumera.

Quod non recta elongetur Stella, vide Tychonem, pagina 691.

Quod Stella nova non sit pars lactei circuli, patet: quia non dissolveretur, sicut ipse circulus non dissolvitur. Adversus Tychonem.

Elias Camerarius, apud Tychonem, pagina 693, credit, Stellam novam anni 1572 recta sursum elatam fuisse. Idem sensit Ioannes Dee, Anglus: vide Tychonem, pagina 691.

____

Et haec fere sunt, quae, meo iudicio, non sunt. Restat modo ut, quid tandem de hac admiranda apparitione sentiam, in medium afferam; haud ignarus, et me quoque eandem subiturum esse censuram, nec defuturos qui me arguant et improbent. Quibus tamen id unum dictum esse velim: me illius audaciae non esse, ut credam, impossibile esse, rem aliter se habere atque dixero; id enim tantum a vero abest, ut, e contra, eo sim timore et exitantia occupatus, ut non modo quid haec noviter conspecta, verum et quid vere sit quaeque antiquissimarum et millies conspectarum stellarum, ignorare me, ore rotundo fateri non erubescam.

Quod circa terram eleventur vapores, qui, ascendentes, solis lumen reflectant, saepissime apparet; cum in media interdum nocte caelum adeo illustretur, ut lumen in terram crepusculino maius effundat. Id autem a me saepius observatum est; et semper talis lux boream versus apparet. Et ratio est manifesta: quia ex meridie, vel ab ortu, vel ab occasu, intra conum umbrae, tales complectuntur vapores, qui boream versus, ob nostrum in eam partem situm, conspici possunt; ut diligentius consideranti patet. Vidi Venetiis, circa horam noctis 2am , aërem ad boream adeo clarum, ut adversos parietes, ultra Lunae rotundae lumen, illustraret aversi autem tenebrosissimi erant: novam autem admirationem afferebat, quod viae, quae proxime ad septemtrionem dirigebant, utrinque a splendore illuminabantur, nec tecta umbram in terram demittebant, ut ex illuminatione Solis et ☽ contingit; quia in his tanquam ab uno puncto provenit illuminatio, tunc vero ex quarta fere caeli parte magna lux emanabat. Saepissime autem huiuscemodi vapores, sanguinei et crocei, apparent, etc.

Advertas, quod Tycho iure damnat Camerarium, folio 696, vers. 11. Attamen observatio Camerarii potuit esse vera; causa tamen cur Stellae aucta fuerit elongatio a vertice, potuit esse ex annuo motu terrae, quae tunc ad austrum tendebat, etc..

Alcuni fuochi, che da lontano appariscono splendentissimi, da vicino non si veggono niente, per la loro tenuità: così la Stella nuova può essere una esalazione illuminata; e chi vi fosse vicino non la vedrebbe, ed apparirebbe solo come i vapori elevati ed illuminati la notte, etc.

Ostendere, quod ad lumen ☉ reflectendum sufficiat levissima condensatio supra tenuitatem aetheris, idque exemplo nubium sterilium, quae, veluti vastissimi montes in aëre pendentes, a ☉ supra ☽ et stellas omnes illuminantur, etc., ita ut condensatio longe minor posset supra stellas illuminari.

Maximus error est imprimis, quaecunque effulserint in sublimi, ea omnia veluti eiusdem naturae et essentiae considerare; cum alioquin toto differre caelo possint, et tamen ☉ lumen recipere et reflectere: nam et lignum et lapis et nubes.... Non aliter quam si quis dixerit, aurum, plumbum, lignum, lapidem, glaciem, pomum, carnem, ossa, ceram, unum et idem esse, quia omnibus idem motus deorsum, eadem a ☉ illuminatio.

Ostendatur experimento, ☽am , esse splendidiorem caeteris stellis, tum quia stellae omnes non illuminant ut sola ☽, tum quia exigua pars cornu eius tantum inspecta vincit fulgore fixas omnes.

Non esse absurdum, talem condensationem ponere in caelo, cum et circa ☽am, veluti circa terram, consimilem videamus.

Ut luceat haec nova Stella ut reliquae, non infert ut debeat esse solidissima substantia, veluti creduntur illae: eadem, enim, fit reflexio et a solidissimo corpore atque a tenuissimo, ut a nubibus, etc..

Consideretur, duplicem esse reflexionem: unam a tota superficie rudi, alteram a parte superficiei perpolitae sphaericae. A ☽ fit non tanquam a speculo; quia ab exigua eius parte fieret, cum sit convexa et esset longe validior.

Qua ratione possit a terra maxima fieri evaporatio, ut moles adeo immensa, qualis erit Stella nova, conficiatur, nullam habet impossibilitatem: videmus enim aërem, serenissimum, dicto citius, expleri nubibus, etc. Ex viridi ligno exposito ad ignem, nulla sensibili eius facta diminutione, ingens fit in fumum evaporatio.

Seneca, lib. 7 Naturalium Quaestionum, cap.e 2°: Illo quoque pertinebit hoc excussisse, ut sciamus, utrum mundus, terra stante, circumeat, an, mundo stante, terra vertatur. Fuerunt enim qui dicerent, nos esse, quos rerum natura nescientes ferat, nec caeli moto fieri ortus et occasus, sed ipsos oriri et occidere. Digna res est contemplatione, ut sciamus in quo rerum statu simus, pigerrimam sortiti an velocissimam sedem, circa nos Deus omnia, an nos, agat.

______

De Stella nova anni 1572 extant scripta apud Tychonem. Scripserunt autem:

C. 490. Landtgravius Hassiae, quam primo observavit die 3 Decembris. C. 490.

C. 505. Thaddaeus Hagecius, Bohemus, primo se observasse ait circa Natalem Christi. C. 506, circa medium.

529. Paulus Fabricius, Mathematicus et Medicus Caesareus, ait, in fine Octobris anni 1572 Stellam novam coepisse.

530. Bartholomaeus Reisacherus, tunc professor mathematicarum Viennae.

535. Casparus Peucerus, in literis conscriptis 7 Decembris 1572, de Stella nova ait: Has literas ut submitterem, fecit novum Sidus, quod in septimanam quartam sub asterismo Cassiopeae conspicamur haerere.

536. Paulus Hainzelius die 7 Novembris primum conspexisse ait.

543. Michael Maestlinus prima hebdomada novembris se vidisse ait.

553. Cornelius Gemma 9 Novembris incepisse ait, nec prius apparuisse; sed postea sibi ipsi contrariatur, etc.

565. Hieronimus Munosius, Hispanus, Valentiae, ait se certo cognoscere quod die 2 Novembris nondum apparuerat.

572. Franciscus Vallesius.

582. Tycho ipse Brahe.

605. Casparus Peucerus eam primum vidit 16 Novembris. Dat illi Parall. 19'.

613. Aliae literae Landtgravii.

618. Quaestio Peuceri.

621. Responsio Wolfgangi Schuleri.

639. Ioannes Praetorius Ioachimicus innuit opinionem Iohannis Penae, unam esse aëris continuationem usque ad fixas, et Pythagorae et Stoicorum, qui in caelo talia creari posse existimarunt.

643. Philippus Appianus.

653. Thomas Diggeseus, anglus.

690. Iohannes Dee, anglus, ubi a Tychone contra motum rectum Stellae.

692. Elias Camerarius sic incipit: In principio Octobris anni 1572, vesperi, circa horam 10, prope meridianum, novum sidus apparuit.

699. Erasmus Reinholdus iunior.

CONSIDERATIONE ASTRONOMICA

CIRCA LA STELLA NOVA DELL'ANNO 1604

DI

BALDASSAR CAPRA

_____

CON POSTILLE DI GALILEO

Al Molto Illustre Signor Zio & Patrone Osservandissimo

IL SIGNOR

GIO: ANTONIO DALLA CROCE.

______

Non altrimente che Elia, quale nel deserto ellevando l'occhij al Cielo, soleasi dolere d'essere rimaso solo cultore dil vero Iddio, et conservatore della vera religione; io nel deserto di questo mio voluntario essilio dalla patria più volte mi son condoluto, credendomi per la cecità de' nostri tempi essere solo amatore & defensore delle scientie matematiche contro dell'ignoranti calumniatori. Ma finalmente si come dalla Divina bontà fu ad Elia risposto, che si dovesse consolare poscia che non era solo vero fedele, havendosi Iddio reservati sette milla homini, che non si erano contaminati nella idolatria dell'Idolo di Baal, così io mi persuasi non essere solo protettore delle mathematiche, fra tutte le scientie certissime, & massime ricordandomi io, quasi come per nube haver V. S per Zio , nel quale rispondono a colmo tutte le virtù, & il desiderio insieme, che li virtuosi sijno essaltati. Consolato adonque per questo fui più ardito in prendere l'impresa di parlare di sì monstruoso portento , et in parte ancora di rifiutare quello era stato proposto contro li mathematici: acciò poi consacrando questo, a benchè picciol frutto, de' miei studij a V. S. potessi darmeli a conoscere per Nipote & fedele servitore. Vengo dunque a pregarlo voglij benignamente riceverlo come dalle mani di chi cordialmente l'ama, il che facendo mi darà animo di apparechiare alla giornata maggior cosa di questa. No n tralascierò già di dire, che se si considera la persona, a chi quest'operetta è dedicata, overo se si considera la materia di che tratta dovea per ogni ragione esser descritta in lingua latina come più eccellente et degna; ma perchè chi oppose alle mathematiche scrisse in nostra materna lingua forsi a fine di mettere apresso li ignoranti questa scientia in sospetto, già che nelle persone scientiate non potea cadere tal dubio; però V. S. mi haverà per iscuso , se volendo che ogniuno conoschi le oppositioni fatte esser di niun rilievo ho io ancora scritto in lingua volgare. Et per che io riconosco in lei quella humanità et sincerità, che in tutti li suoi antecessori risplendea non sarò più lungo in offerirle queste mie fatiche, o in escusarmi di qualche mia imperfettione; ma humilmente basciandoli le honorate mani, li pregarò da Nostro Signore il colmo dil vero bene.

Di Padova atti 16. Febraio. 1605.

Di V. S. molto Illustre

Nipote & Servitore Affettionatissimo

Baldesar Capra

Share on Twitter Share on Facebook