An caelum sit incorruptibile.
[P.a opinio.] Prima sententia fuit Philoponi , existimantis caelum esse corruptibile ex sua natura, et aliquando tandem corruptum iri; ut colligitur ex solutione 6 arg. adversus Proclum, et ex Simplicio qui hanc illi sententiam tribuit. Philoponus in suam sententiam trahit Platonem, qui caelum sua natura corruptibile, Dei tamen benignitate incorruptibile, esse putavit; ut patet ex Timaeo , ubi mundum esse genitum asseruit et consequenter corruptibile. Verum quid senserit Plato de caeli incorruptibilitate, discrepant inter se Platonici, nam cum Philopono partim consentiunt Taurus, Atticus , Severeus, Pleto, Plutarchus et Philo , in lib. De incorruptibilitate mundi, et permulti Sanctorum Patrum citati in quo.e p.a De mundo, qui putant caelum dici genitum a Platone quod antea non esset; dissentiunt Crantor , Plotinus, Porphyrius , Iamblicus et Simplicius in primo Caeli t. 20, ubi dicit genitum sumi a Platone, ubi supra, pro eo quod est ab alio, quamvis fuerit ab aeterno. Aristoteles tamen et Alexander intelligunt Platonem ita, ut velit caelum non esse aeternum, Probat suam sententiam Philoponus hoc argumento ex Simplicio , 8 Phys. t. 69, et ex Averroe ibidem, et 12° Met. c. 21, et in libro De substantia orbis c. 5 et 7, et 2° Caeli com. 71; et [Argumentum Philophoni] habetur apud Philoponum c. 6, ubi refert Philoponus hoc argumentum adversus Proclum: virtus infinita non potest esse in corpore finito, 8 Phys. 79; sed cum caelum sit corpus finitum, si esset aeternum, haberet virtutem infinitam, nimirum durandi infinito tempore; ergo [etc.]. [Confirmatio p.a] Confirmatur: durare per 10 annos, est alicuius virtutis; per 100, maioris; et sic deinceps; ergo, infinito tempore, est infinitae virtutis. [Conf.° 2.a] Confirmatur, 2°: quia, ex Aristotele, 8° Phys. 69 et 12 Met. 44, virtus in magnitudine non potest movere infinito tempore; ergo, a fortiori, nec poterit dare esse infinito tempore ipsi materiae, cum maius sit hoc quam illud. [Aliud arg.] Probari idem posset, quia caelum alteratur; ut patet in Luna, quae modo illuminatur modo opacatur: sed omne alterabile est corruptibile, ergo [etc.]. Deinde: quia, vel omnino caelum est ens necessarium, atque ita nec per divinam potentiam potest destrui, quod est absurdum; vel non est ita necessarium ut per divinam potentiam non possit destrui, atque ita est corruptibile. Praeterea: qui omnes fere Sancti Patres id senserunt. Demum: quia caelum esse corruptibile, videntur Sacrae Litterae passim docere: praesertim Esaia c. 51, Caeli sicut fumus liquescent, et 34, Caeli sicut liber complicabuntur; David psalmo 101, Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt; Ioannes in Apoc. 6 Caelum sicut liber involutus recessit; D. Petrus, in 2a epist. c. ultimo, dicit: Caelos igni reservatos magno impetu transituros; et denique Christus in Mathaeo : Caelum et terra transibunt, etc.
[2.a opinio.] Secunda opinio est Aristotelis, qui primus omnium, ut refert Averroes, in hoc libro docuit caelum esse ingenitum ac proinde incorruptibile: verum ex antiquis scriptoribus colligitur, ante Aristotelem Phytagoreos quosdam sensisse, caelum esse ingenitum, immo vero quintum corpus a caeteris distinctum, contra id quod dicit Philoponus. [P.um arg.] Et hanc esse sententiam Aristotelis, patet, primo, a t. 2° huius libri per sequentes ; et ex 12 Met., t. 5, ubi dicit caelum esse substantiam aeternam; et ex 8 Met., t. 4 et 12, 9 Met., 17 et 12 t. 10, ubi dicit in caelo non esse materiam contradictionis. [2um arg.] Et, 2°, ex illius principiis: nam, primo, ponit Aristoteles mundum aeternum, in 8 Phys. t. p.°, et p.° Caeli finem; ponit motum circularem aeternum, 8 Physicorum; at quod est generabile et corruptibile non potest esse aeternum, p.° Caeli t. 121 et 122. [Confirmatur p.°] Et confirmatur: si caelum est generabile, ergo praecessit corpus generans; ergo neque caelum est primum corpus, neque aeternum. [Conf.r 2.°] Confirmatur: quia quod est generabile terminatur tempore, ex 4 Phys. t. 117 et 120; ergo non aeternum. [Conf.r 3.°] Praeterea, si caelum est generabile, ergo motus caeli non est primus; primum tamen esse probat Aristoteles, 8 Phys. a t. 54. [Conf.r 4.°] Praeterea, non potest esse agens universale generationis, ut vult Aristoteles in 2° De generatione. [Conf.r 5.°] Praeterea, generatio non est sine elementis, ex 3° Caeli t. 2 et 2° De generatione t. p.°, quae sunt secundum se tota incorruptibilia: ergo et caelum debet esse incorruptibile. [Conf.r 6.°] Confirmatur: quia quod ingenerabile, est incorruptibile, ex p.° Caeli 121 et 122. [Conf.r 7.°] Praeterea, motus caeli debet esse sine fine ex 8 Physicorum, quia generatio et corruptio propter quam est caelum perpetua est, ex 2° De generatione t. 56. [3um arg.] Postremo: intelligentiae habent suam perfectionem movendo caelos: ergo illi debent esse incorruptibiles.
[Nota] Notandum est, pro solutione difficultatis, secundum veritatem duobus modis nos posse loqui de caelo, sicuti et de quacunque re creata: primo, ex natura ipsius, an, scilicet, habeat secundum suam naturam principium aliquod intrinsecum, per quod possit corrumpi; 2°, an in ordine ad potentiam Dei absolutam, secundum quam Deus omnia potest in nihilum redigere, sit tantum corruptibile. Ratio huius est, quia divinae potentiae non est necesse ut respondeat potentia naturalis, qua res ex sua natura sit corruptibilis, sed satis est potentia quaedam quam obedientialem appellant theologi , qua omnia creata subiciuntur Deo. [Corollarium] Et hinc colligitur, quod etiam si dicatur caelum incorruptibile, nullo tamen modo esse necessario incorruptibile: nam sic solus Deus, ut docet D. Paulus, est omnino ens necessarium; et Concilium Constantiense definit angelos et animas nostras esse immortales gratia divina, atque ita possunt intelligi nonnulli Sanctorum Patrum cum dicunt caelum esse incorruptibile.
[Conclusio p.a] Dico iam primo, si loquamur de caelo secundum suam naturam, et corruptibile sumatur prout significat id quod habet in se potentiam passivam per quam possit corrumpi ab activa illi respondente, probabile esse caelum esse corruptibile. [Probatur conclusio p.°] Probatur conclusio ex argumentis et rationibus allatis pro prima sententia: [Probatur 2.°] 2°, quia caelum factum est maxime propter hominem; ergo non debet esse incorruptibile, alias esset nobilius homine. [Confirmatur] Confirmatur: quia, ut dicunt aliqui doctores, caelum post diem iudicii corrumpi debet: quia, cum factum sit ad utilitatem hominis et ad conservationem rerum sublunarium, cessante tali fine, et ipsum cessare debet. [Obiectio] Dices: si ita res se habet, quare caelum nunc non corrumpitur et mutatur? [Respondetur] Respondeo, missa voluntate divina: quia non datur agens ita potens, ut possit illud corrumpere; nam ignis qui est contiguus caelo est minimae actionis propter raritatem, caelum autem est solidissimum et densissimum ac proinde maxime potens ad resistendum contrariis. Et haec sententia omnino defendi debet ab his qui putant corruptum iri; alias enim frustra Deus procreasset illud incorruptibile, si corrumpi debuisset. [Quaeres. Resp.] Quarenti autem, si caeli essent corruptibiles, cuiusnam essent naturae, occurrendum est quod essent naturae igneae, non sibi vendicantes motum circularem ex sua natura; quia talis motus non conveniret illi, nisi ad eum modum quo philosophi dicunt motum circularem ignis in sua sphera convenire igni, hoc est non violenter. Nam ignis, cum moveatur tali motu a corpore superiori neque recedat a suo proprio loco, non potest dici moveri violenter motu circulari; ita etiam, quia caeli moverentur ab intelligentia habente superiorem naturam motu qui non removeret ipsos a suo loco, ideo non violenter moverentur. Quaerenti rursus ad quid moverentur, occurrendum esset: propter utilitatem et conservationem rerum sublunarium, et potissimus hominis.
[Conclusio 2.a] Dico, 2°, probabilius esse caelum suapte natura incorruptibile esse. Probatur, primo, quia id est naturali rationi conforme, ut patet ex rationibus Aristotelis a t. 20°. [P.a ratio Ar.] Prima est: caelum movetur circulariter. Sed motus circularis non habet motum contrarium: nam si haberet, habere maxime rectum; sed unus motus rectus habet contrarium alium rectum, et uni non possunt esse duo contraria: ergo motui circulari non opponitur rectus. Ex quo patet, quod si motus caeli non habet contrarium, neque illud habere caelum: at quod non habet contrarium est incorruptibile: ergo caelum est incorruptibile. Vis huius rationis posita est in his: substantia quae est corruptibilis, cum subiectum ut subiectum non sit corruptibile (corruptio enim fit in ipsum subiectum et non est subiecti), erit corruptibilis ratione illius quod est in subiecto, scilicet formae. Ex quo sequitur, omnem substantiam quae est corruptibilis talem esse quia est composita ex materia et forma: forma autem corrumpitur, quatenus recedit a subiecto. Quod semper habet ab alio expellente: nam nec ipsum subiectum, sive materia, ex se abicit formam, quam semper appetit; neque forma ex se recedit, quia appetit esse: recedendo autem corrumpitur: ergo debet ab alio expelli. Expellitur autem forma, dum indicitur aliquid aliud in subiectum, in quo est forma, quod simul cum illa stare non potest; aliter enim non expelleretur: ex quo apparet, corruptionem fieri debere per introductionem contrarii. Verum cum forma substansialis secundum se non habeat contrarium, neque sit activa, expelletur per qualitates contrarias his quibus producitur et conservatur in materia: quo fit, ut si debet dari corruptio, debeat dari quaedam alia forma cui conveniant qualitates contrariae qualitabus huius formae. Et ex his intelligitur, omnem substantiam quae est corruptibilis ex materia et forma constare debere; in qua materia non possit esse alia forma, habens contrarias qualitates qualitatibus formae in illa existentis. Quibus mediis fit generatio et corruptio: nam dum unum agens inducit suas qualitates ut inducat formam, expellit necessario contrarias: quibus expulsis, expellitur et forma. Ex quo colligitur, quicquid corrumpitur habere contrarium, modo explicato; ac proinde caelum, cum careat huiusmodi contrariis, esse incorruptibile. Quod autem caelum careat qualitatibus contrariis, colligitur ex eo, quod motus localis consequitur substantiam iam perfectam. Quae substantia, si est talis ut habeat contrarium, idest qualitates contrarias formae introducendae, habebit etiam motum contrarium consequentem qualitates; quod si aliqua substantia careat tali motu contrario, carebit etiam qualitatibus contrariis: at motus caeli circularis talis est naturae, ut ex se possit esse perfectus; nam semper aeque est in principio medio et fine ex sua natura, et, ut est consequens , non convenit nisi illi corpori ex sua natura quod naturaliter potest esse perfectum; ac proinde caret contrario: ergo et caelum ipsum. Confirmatur: quia motus rectus sicut suapte natura est finitus, ita etiam corpora quibus debetur sunt corruptibilia; ergo, cum motus caeli sit infinitus, sequitur etc. Confirmatur idem ex parte contrariorum: nam qualitates quae sunt in caelo non habent contrarium, ut sunt lumen, perspicuitas, etc.; ergo caeli non habent contrarium: quia si haberent qualitates habentes contrarium, vel istae essent qualitates elementares, vel essent aliae habentes sua propria contraria: non primum, quia ostensum iam est, caelum esse diversae naturae ab elementis; neque secundum, quia alias darentur sex corpora simplicia: quatuor elementa, caelum, et aliud corpus cui naturaliter convenirent illae qualitates quae sunt contrariae qualitatibus caeli.
[2a ratio] Secunda ratio Aristotelis desumitur ex experientia; quia omnibus praeteritis seculis compertum est, nullam prorsus mutationem factam esse in caelo. Quae ratio maximam habet vim: nam cum motus caeli sit velocissimus, ita ut posset destruere quaecunque solidissima corpora, et cum duraverit tanto tempore servantibus stellis eandem semper inter se distantiam oppositionem et magnitudinem, argumento est certissimum caelum esse incorruptibile. [3.a ratio] Tertia ratio desumitur ex consensu omnium gentium, quae caelum, tanquam quid immortale, pro domicilio Diis constituerunt. [4.a ratio] Quarta, ex etymologia nominis: dicitur enim aether , ab eo quod semper currat. [Corollarium p.um] Et ex his omnibus habemus, caelum etiam esse inalterabile: tum quia alteratio requirit contrarium, nam alteratio non fit sine corruptione aliqua qualitatis oppositae; tum quia in caelo non cernuntur qualitates alterativae; tum demum quia alteratio est dispositio ad generationem et corruptionem. [Corollarium 2um] Habemus, 2°, caelum esse inaugumentabile, quia omnis augumentatio et diminutio supponit alterationem et contrarium. Quamvis Aristoteles probet caelum non augeri vel minui, ex eo quod sit ingenerabile et incorruptibile, res autem augeatur ex eodem ex quo fit. Sicut etiam non alterari probat: quia alteratio fit secundum qualitates passibiles; omne autem quod hoc modo alteratur, et augetur vel minuitur. Cuius prior ratio valet tantum de augumentatione propria, non de augumentatione in communi sumpta: nam falsum est, omne quod alteratur secundum qualitates passibiles augeri, ut patet in elementis; licet verum sit, omne quod alteratur augeri vel minui, proprie vel improprie. Hinc apparet, non videri bonam argumentationem Aristotelis: quia, primo, caelum est inaugumentabile propria augumentatione; inde, enim, ex augumentatione in communi sumpta, non recte concluditur esse inalterabile. Dici tamen potest, Aristotelem quando probat caelum esse inaugumentabile, loqui de omnimoda augumentatione; id tamen maxime probare in augumentatione propria, quae magis tribuenda esset caelo. Probat praeterea Aristoteles ratione quadam id quod ostendit, augumentationem veram nullam inesse caelo : nam vis illius rationis reducitur ad hoc, quod caelum caret contrario; quo fit ut nec generari possit neque augeri; ex qua ratione sequitur etiam, caelum esse inaugumentabile non solum propria sed etiam impropria augumentatione: nam rarefactio et condensatio, augumentationes et diminutiones, quae sunt propriae , supponet actiones frigidi et calidi, quae sunt contrariae. Probatur conclusio, 2°, quia non sequitur necessario ex Sacris Litteris, caelum esse corruptibile vel corrumpendum, ut patebit ex solutione argumentorum.
[Ad p.um argumentum] Ad argumenta in contrarium; ad primum respondeo, cum Simplicio , Averroe et D. Thoma, duplicem esse alterationem: altera est corruptiva, altera perfectiva. Prima est inter contraria et supponit corruptionem, quae non habet locum in caelo: altera vero nullam supponit contrarietatem, et reperitur in rebus etiam spiritualibus; quare et in caelo. Et ex hoc patet ad argumentum. [Ad 2um arg.] Ad 2um respondeo, caelum esse corruptibile in ordine ad Deum, sicut intelligentias et animas rationales et omnia creata; secundum tamen suam naturam, incorruptibile. [Ad 3um] Ad 3um respondeo, primo, patere ex dictis; 2°, D. Augustinum in 20 et 24 De Civitate Dei, Bedam in 2am Epist. D. Petri, D. Ieronium in verba Isaiae citata, D. Thomam et theologos in 4 dist. 48, et ibidem scholasticos , existimare, caelum non esse corrumpendum secundum substantiam, in die iudicii, sed tantum quo ad accidentia: ex quo patet, caelum esse incorruptibile, secundum hos. [Confirmatur] Et hoc idem confirmatur ratione: quia si, destructo mundo, creandus est alius mundus, iuxta illa verba Scripturae, Ecce ego creo caelos novos etc., vel ille mundus creandus habebit easdem partes quas habet hic mundus, vel non. Si non, ille non erit mundus nisi aequivoce ; si habebit, vel illae partes erunt eiusdem naturae, vel diversae a partibus huius mundi: si eiusdem, ergo supervacaneum erit hunc mundum destruere; si diversae contra, terra illius mundi aut erit gravis, densa, frigida et sicca, in medio mundi, aut non: si primum, erit eiusdem rationis cum terra huius mundi; si secundum, non erit terra, ergo etc. [Ad ultimum] Et quod dictum est de terra, dictum sit de aliis mundi partibus. Ad ultimum respondeo ad loca Isiae, Davidis et Ioannis et horum similia, caelum, testantibus Sacris Litteris, esse mutandum ex statu quem nunc habet, et aliquo modo interiturum, hoc est quo ad motum, influxum, vim calefaciendi, generandi etc., non tamen quo ad substantiam; sicut neque elementa. Quod autem hoc non sit futurum impossibile Deo, patet ex his quae olim facta sunt; nam et tempore Iosue sol mansit immobilis, et ignis, cohibente Deo illius actionem, non combussit tres pueros; et patebit ex corporibus gloriosis. Ad locum D. Petri, dico nomine caeli intelligendum esse aerem, ut intelligit D. Augustinus in 20 Civit. c. 18; et patet hoc ex his quae dixerat D. Petrus, nam, loquens ibi de caelis igni reservatis, dicit esse illos qui perierunt in diluvio. Ad Christum Dominum, respondeo intelligendum esse conditionaliter; ut sit sensus, Prius caelum et terra transibunt, quam sint falsa verba mea; vel, Certe posset quidem corrumpi, potentia mea, caelum et terra , numquam vero verba mea possent esse falsa. [Ad fund. Philophoni] Ad fundamentum Philoponi, respondeo caelum habere virtutem finitam; posse tamen, virtute finita, infinito tempore durare. Ad confirmationem patet: nam licet durare magis vel minus sit maioris vel minoris virtutis in habentibus contrarium, non tamen in non habentibus. Unde etiam fieri non potest, ut virtus movens in magnitudine moveat infinito tempore; quia debet habere contrarium et resistentiam, ut probabitur suo loco.