Quaestio prima.

De opinionibus veterum philosophorum de mundo.

[Triplex mundus ex Platone] Triplex, ut docuit Plato, cum reperiatur mundus; idealis sive intelligibilis, sensibilis sed magnus, sensibilis sed parvus; hic, in praesenti, est disputatio de mundo sensibili magno. Qui nihil est aliud quam universitas rerum, ita primo a Pythagora nominatus, vel propter ornamentum quod in se habet, vel quia mundus est, quantum est ex se, ab omni sorde. Sicut ab Aristotele dictum est universum, quod omnia in se contineat; totum, quod habeat partes suas integrantes; et caelum, facta denominatione a nobiliori parte, vel etiam quia aliquando caelum ab Aristotele pro universo accipitur, ut videre est t. 96 huius p.i libri. Hunc aliquando incepisse et factum esse in tempore, veteres fere omnes physici, teste Aristotele in p.° Caeli t. 102 et 8 Physicorum t. 10, senserunt; quamvis Galenus, in lib. De claris Physicis, asserat, Xenophanem existimasse fuisse ab aeterno . Verum, licet in hoc convenerint, dissenserunt tamen in his. Primo, in materia; ut videre est in Physicis, in quaestione De sententiis philosophorum, circa principia. 2°, in causa efficiente: nam illorum aliqui vel illam ignorarunt vel certe praetermiserunt , aliqui vero posuerunt; quorum primus fuit Anaxagoras, qui mentem quamdam omnia congregantem effecit, deinde Empedocles, qui litem et amicitiam confinxit, teste Aristotele 8 Phys. t. 2 et 77. 3°, in modo efficiendi: nam, teste Aristotele ubi supra, quidam existimarunt congregatione et disgregatione fuisse genitum, ut Empedocles et Anaxagoras; quidam, condensatione et rarefactione; nonnulli, ex atomorum concursu et vacuo intercepto, ut Democritus et Leucippus ; alii demum, qui animam principium motus effecerunt, motu ipso animae. 4° in hoc, quod nonnulli putarunt ita fuisse factum, ut corrumpi debeat more aliarum rerum et nunquam redire; nonnulli, ita corrumpi ut debeat redire: lege Simplicium in 8 Phys. t. 3, et Aristotelem p.° Caeli 102.

[2° opinio. P.° opinio circa Platonem] De Platone, quid senserit dubium est inter philosophos. Taurus in Timaeo Platonis, Porphyrius , Proclus, Plotinus, Alcinous et Simplicius, 8 Phys. t. 3° et 10°, putarunt, ex Platone, mundum esse sempiternum. [Obiectio.] Quod si illis obiiciatur authoritas Platonis, in Timaeo conceptis verbis docentis mundum fuisse genitum, [Responsio] respondent genitum vario modo usurpari a Platone; ibi autem pro illo quod constat ex pluribus partibus componentibus. [2a opinio. circa Platonem] E contra vero plerique alii doctissimi viri arbitrantur, Platonem existimasse mundum fuisse factum in tempore, ex materia quae antea movebatur motu quodam inordinato; et suapte quidem natura corruptibilem esse, Dei tamen voluntate nunquam corruptum iri. Hanc fuisse Platonis sententiam, docet Aristoteles 8° Physicorum t. 10 et alibi, Alexander, referente Philopono in solutione 6i argumenti Procli, Theophrastus, Themistius , et omnes fere interpretes Aristotelis, Plutarchus , Cicero, Diogenes Laertius, Atticus, Seleucus, Pleto platonicus; quos secuntur D. Basilius in suo Hexamero, Iustinus martyr , Clemens Alexandrinus, Eusebius Caesariensis, Theophilactus , D. Augustinus, et omnes scholastici .

[3a opinio.] De Aristotele, certum est illum mordicus defendisse, mundum et ab omni aeternitate extitisse, et nunquam interiturum esse: et hocce probasse in 8 Physicorum existimavit, dum motum esse sempiternum probare conatus est, et omne quod genitum est esse corruptibile, p.° Caeli c. ultimo, cum tamen ipse mundum nunquam interiturum saepe dixerit. Adde quod si mundus factus esset, ex aliquo subiecto fuisset factus, et non ex nihilo, cum apud Aristotelem non detur creatio. His etiam consentit authoritas omnium philosophorum et theologorum citantium Aristotelem in hanc sententiam.

[Obiectio.] Obiiciunt tamen aliqui Aristotelem, in p.° Top. c. 9 dicentem problema esse, mundum esse ab aeterno. [Res. P.°] Sed respondetur, p.° Aristotelem illud dixisse exempli causa, praesertim cum sua tempestate de hac re dubitaretur; [Res. 2a.] 2° dici illud esse problema ab Aristotele, quia utrinque poterant fieri rationes probabiles; verum ex hoc non sequitur, ut constat ex principiis doctrinae quam tradidit, Aristotelem non sensisse mundum esse ab aeterno .

[Conclusio. p.a] Veterum philosophorum opinio de mundi procreatione, et si faveat veritati in hoc, quod asserit mundum habuisse principium, adversatur tamen in duobus. Et primo quidem in hoc, quod dicit factum esse ex materia, et ideo confutatur hac ratione: si mundus fuisset genitus ex aliqua materia, aut ista fuisset ex alia genita, aut fuisset ab aeterno: si primum, ergo datur processus in infinitum in materiis etc.; si secundum, aut simul cum illa fuit a principio aliquod principium effectivum, aut non: si non, ergo casu omnia facta sunt ab ista materia, quod absurdum est; si fuit, ergo ista materia in tota aeternitate fuit frustra: ergo [etc.] 2° adversatur in hoc, quod asserit mundum, in tempore procreatum, non corruptum iri, vel ita corruptum iri ut redeat; et ideo etiam confutatur hac ratione: si mundus fuit genitus, ergo vel aliquando corrumpetur, vel non: si primum, ergo non est incorruptibilis; si non corrumpetur, contra, omne, quod genitum est in tempore, est corruptibile, ut patet experientia et inductione: ergo [etc.]. Confirmatur: quia, aut mundus ponitur genitus ex corruptibilibus, vel ex incorruptibilibus: non secundum, ut patet; si primum, ergo corrumpetur. [Ob. Res.] Dices: desinet esse, ita tamen ut redeat. Contra: quia nulla potest assignari causa talis vicissitudinis.

[Conclusio 2a.] Opinio Aristotelis adversatur veritati; rationes illius, Procli, et Averrois et aliorum, pro aeternitate mundi, simul et solutiones, legite apud Pererium, lib. 15.

Share on Twitter Share on Facebook