Tractatus de elementis

Galileo Galilei

De elementis in universum scripserunt: Aristoteles duobus postremis libris De caelo, in 2° De generatione, in lib. Meteororum, quibus in locis omnes interpretes : ex medicis agit Hippocrates in lib. De natura humana, ex quo desumpsit Galenus ea quae de elementis scripsit: de iisdem etiam idem Galenus plura libro 8° De placitis Hippocratis et Platonis, Avicenna, in p.a p.i doct. 2a, quo loco omnes medici, Conciliator differentia 11 et sequentibus, Contarenus et Achillinus in suis libris De elementis, D. Gregorius Nyssenus lib. 3° suae Philosophiae, et Algazel: Carpentarius etiam, lib. 2° Descriptionis naturae, et Valeriola: multa etiam de iisdem Cordanus lib. 2° De subtilitate.

Primo autem supponendum est quid nominis elementi. Quare nota, primo, hoc nomen, ut videre est apud Aristotelem 5 Met. 4, esse aequivocum : quo factum est ut authores de huius nominis significatione , et cui potissimum sit accomodanda, inter se certent. Verum inaniter: nam, quia nomina, authore Aristotele in p.° Perihermenias cap. 2°, sint significativa ad placitum et non ex natura rei, inde factum est ut, pro libera cuiusque acceptione huius nominis, elementum variis rebus accommodari possit. Quare aliqui, teste Aristotele eodem loco, illud accommodarunt cuicunque rei quae alterius sit aliquo modo principium: qua re puncta et unitates elementa vocarunt. Secundo modo alii, ibidem, pro omnibus iis quae aliquo modo rem componunt, licet inter se non distinguantur: unde universalia, idest genus et differentia, quod methaphysice componant, dicuntur elementa. 3°: potest illud sumi pro principiis concurrentibus ad rei productionem; et sic Aristoteles, 12 Met. 23, dicit elementa esse tria, hoc est materia forma et privatio. 4°: pro eo quod quomodocunque concurrit ut materia; et sic Aristoteles, p.° Posteriorum t. 38, propositiones immediatas appellat elementa, et, 2° Phys. 31, suppositiones appellat materiam et elementa conclusionis, et, ibidem, appellat elementa syllabarum , et 5 Met. t. 4 et 7° Met. t. ult.o. Verum, authore Galeno in fine p.i commentarii in Hippocratem De natura humana, haec omnia dicuntur abusive elementa. Quare, si loquamur de elementis rerum naturalium, sic quadruplex est huius nominis significatio; ut recte notavit Conciliatur differentia 11, et colligitur ex Galeno tum in p.° De elementis tum in p.° commentario in Hippocratem . Prima igitur est, ut elementum significet causas intrinsecas rem componentes, idest materiam et formam: quae maxime videntur posse dici elementa, quia ex his primo componitur res et in haec ultimo resolvitur, et ipsa non amplius ex aliis componuntur neque in alia resolvuntur; quod non omnino caeteris significationibus aptari potest. Et haec, authore Eudemo apud Simplicium in prooemio Phys., a Platone primo fuerunt dicta elementa; et idem etiam usurpavit Simplicius , Philoponus, Averroes et Albertus p.° Phys. p.°. Et hac ratione Averroes, 3° Caeli com. 31, ait, Aristotelem in libris Physicorum egisse de elementis universalibus omnium corporum simplicium et compositorum : unde Philoponus, in t. p.um 2.i De generatione, reddit rationem quare Aristoteles, 3° Phys. 45, 2° De generatione t. p.°, et 2° De partibus cap. p.°, quatuor corpora simplicia appellet vocata elementa: reddit rationem, quia, inquit, non sunt ipsa vere elementa, siquidem ex aliis prioribus componuntur, idest materia et forma quae sunt propriissime elementa. Quamvis autem elementa in hoc sensu dicantur de utraque causa intrinseca, communius tamen et proprius dicitur de materia; ut patet ex Alexandro, Eudemo, Simplicio et D. Thoma p.° Phys. p.°. Cum autem materia sit multiplex, ideo, primam et communissimam omnium, inquit Averroes, 3° Caeli 31 et 2° De generatione t. 6 et 5° Met. t. 4 et 10 Met. t. 2°, primo et propriissime dici elementum ipsam materiam ; elementa enim sunt quali partes materiales rei: et haec est prima acceptio. Secunda est, elementum pro quatuor corporibus simplicibus, igne etc.: quae communiter solent appellari elementa, quia haec sunt prima quae sunt nobis nota; alia enim sunt ignotiora; tum quia haec ita componunt et sunt aliorum elementa ut etiam ipsa sint actu corpora, et per se existunt. Et ita antiqui philosophi haec tantum elementa posuerunt, vel omnia vel unum vel aliqua. Plato etiam, licet in Timaeo ponat materiam illam informem rerum omnium, tamen haec quatuor maxime appellat elementa, quae ex superficiebus constituit: et in hac acceptione frequentius Aristoteles usurpat nomen elementi, et hoc praecipue definit elementum. 3°, sumitur pro quatuor humoribus animalium. 4°, accipitur pro partibus similaribus vel dissimilaribus: quae duae significationes non pertinent ad nos. Ideo solum agemus de elemento in secunda significatione.

Nota, 2°, ut colligitur ex Aristotele 2° Phys. t. 21 et eo loco notant omnes Graeci, elementa vel esse secundum compositionem tantum; quae ita coniunguntur ut neque corrumpantur neque alterentur, ut sunt ea ex quibus componitur domus: et hoc tantum modo antiqui ponebant elementa, quicunque generationem aut corruptionem voluerunt fieri per congregationem et segregationem. 2°: haec elementa sunt secundum alterationem corruptiva tantum, et non secundum compositionem; ut ex cibo fit sanguis, ex sanguine fit caro. 3°: secundum compositionem et alterationem; ut ea quae ita componunt rem ut neque sint omnino corrupta neque omnino maneant intransmutata, sed sint alterata, ut oxymel quod fit ex vino et melle. Elementa vero nostra possunt dici primo modo, ut concurrunt ad constitutionem totius mundi; et etiam caelum appellatur elementum, hac ratione sumptum, ex Aristotele: secundo modo, ut quando elementum transmutatur in aliud: in tertio etiam modo, ut ad compositionem mixtorum; nam, etiam si dubium sit quomodo elementa maneant in mixto, tamen convenit inter omnes, ex aliquo modo remanere, vel actu vel potentia.

Nota, 3°, haec quatuor elementa interdum vocari corpora simplicia, ad differentiam mixtorum quae ex his componuntur ; interdum appellari nomine ipsarum qualitatum, calidi, frigidi, etc.: ita 4° Metheororum summa 2a, et Hippocrates in lib. De natura humana, ut etiam Galenus, qui tamen reprehenderat Athenaeum qui tantum qualitates volebat esse elementa; idem et notat Galenus in lib. De simplicium medicamentorum compositione dist. 3a cap.e p.°. Demum interdum appellantur nomine qualitatum motivarum.

Nota, 4°, ex Galeno 8° De placitis cap. 2°, nomen elementi esse nomen relativum; quia elementum dicitur eius, cuius est elementum. Ita et Averroes, 3° Caeli com. 31, ait, esse accidens ut dicatur elementum; quia elementum in comparatione eius, cuius est elementum, dicitur. Ex quo manifestum est discrimen, quo ad hoc nomen, inter materiam et formam, et haec quatuor corpora. Quia, cum materia et forma non habeant aliud esse proprie nisi in composito et pro ut sunt partes, iccirco essentialiter elementa dicuntur: at vero haec quatuor corpora habent esse per se actu; quia tamen a natura ordinata per se sunt et ut componant universum et mixta, ideo etiam ipsis elementis proprie et per se convenit esse elementa. Quare, si naturam elementi inspiciamus, primo et propriissime hoc nomen elementi dicitur de materia et forma; si vero communem loquendi modum et apparentiam spectemus, de his quatuor corporibus. Et de his solum agam in sequentibus, et universam hanc tractationem in quatuor partes tribuemus: in quarum prima agemus de essentia illorum in communi, in secunda de qualitatibus et aliis eorumdem accidentibus, in tertia de singulis in particulari, in quarta demum de iisdem pro ut concurrunt ad mixtionem; quod pertinet ad quaestionem, propter quid. Nihil autem dicemus de quaestione, an sint: nam consensu omnium, ratione et experientia constant esse aliqua.

Share on Twitter Share on Facebook