Secare datam rectum quamlibet secundum duo extrema ac media ratione . caput x.

Sit in proximo supra citato exemplo data recta E quae sit secanda secundum duo extrema ac media ratione. Aperiatur pro longitudine eius semper in 100. 100, & immoto instrumento excipiatur intervallum inter puncta 38. 38, quod transferatur in lineam datam, hocque illud est quod docet Euclides, probl, x, prop. 30, lib. vi .

Share on Twitter Share on Facebook