VI. WRITS SUPPLEMENTARY OF JOHN’S GREAT CHARTER.

(1) Writ to Stephen Harengod, dated 23rd June, 1215, announcing that terms had been arranged. [1099]

Rex Stephano Harengod etc., Sciatis quod firma pax facta est per Dei gratiam inter nos et barones nostros die Veneris proximo post festum Sancte Trinitatis apud Runemed., prope Stanes; ita quod eorum homagia eodem die ibidem cepimus. Unde vobis mandamus firmiter precipientes quod sicut nos et honorem nostrum diligitis et pacem regni nostri, ne ulterius turbetur, quod nullum malum de cetero faciatis baronibus nostris vel aliis, vel fieri permittatis, occasione discordie prius orte inter nos et eos. Mandamus etiam vobis quod de finibus et tenseriis nobis factis occasione illius discordie, si quid superest, reddendum, nichil capiatis. Et si quid post illum diem Veneris cepistis, illud statim reddatis. Et corpora prisonum et obsidum captorum et detentorum occasione hujus guerre, vel finium vel tenseriarum predictarum, sine dilatione deliberetis. Hec omnia predicta, sicut corpus vestrum diligitis, faciatis. Et in hujus etc., nobis mittimus. Teste meipso apud Runemed., xxiij. die Junii anno regni nostri xvij.

(2) Writ to Hugh de Bova, dated 23rd June, 1215, ordering disbandment of mercenaries. [1100]

Rex Hugoni de Bova, salutem. Mandamus vobis quod in fide qua nobis tenemini non retineatis aliquem de militibus vel servientibus qui fuerunt apud Dover., sed in patriam suam in pace sine dilatione ire faciatis. Et in hujus, etc. Teste meipso apud Runimed. xxiij. die Junii anno regni nostri xvijmo.

(3) Writs issued to the sheriffs of counties on 19th June, 1215. [1101]

Rex vicecomiti, forestariis warennariis, custodibus ripariarum et omnibus baillivis suis in eodem comitatu, salutem. Sciatis pacem firmam esse reformatam per Dei gratiam inter nos et barones et liberos homines regni nostri, sicut audire poteritis et videre per cartam nostram quam inde fieri fecimus, quam etiam legi publice precepimus per totam bailliam vestram et firmiter teneri; volentes et districte precipientes quod tu vicecomes omnes de baillia tua secundum formam carte predicte jurare facias xxv. baronibus de quibus mentio fit in carta predicta, ad mandatum eorundem vel majoris partis eorum, coram ipsis vel illis quos ad hoc atornaverint per litteras suas patentes, et ad diem et locum quos ad hoc faciendum prefixerint predicti barones vel atornati ab eis ad hoc. Volumus etiam et precipimus quod xii milites de comitatu tuo, qui eligentur de ipso comitatu in primo comitatu qui tenebitur post susceptionem litterarum istarum in partibus tuis, jurent de inquirendis pravis consuetudinibus tam de vicecomitibus quam eorum ministris, forestis, forestariis, warennis et warennariis, ripariis et earum custodibus, et eis delendis, sicut in ipsa carta continetur. Vos igitur omnes sicut nos et honorem nostrum diligitis, et pacem regni nostri, omnia in carta contenta inviolabiliter observetis et ab omnibus observari faciatis, ne pro defectu vestri, aut per excessum vestrum, pacem regni nostri, quod Deus avertat, iterum turbari contingat. Et tu, vicecomes, pacem nostram per totam bailliam tuam clamari facias et firmiter teneri precipias. Et in hujus, etc. vobis mittimus. Teste me ipso apud Runimede, xix. die Junii, anno regni nostri xvijmo.

(4) Writs issued to the sheriffs of counties on 27th June, 1215. [1102]

Rex vicecomiti Warewic. et duodecim militibus electis in eodem comitatu ad inquirendum et delendum pravas consuetudines de vicecomitibus et eorum ministris forestis et forestariis warennis et warennariis ripariis et earum custodibus salutem. Mandamus vobis quod statim et sine dilatione saisiatis in manum nostram terras et tenementa et catalla omnium illorum de comitatu Warewic. qui jurare contradixerint viginti quinque baronibus secundum formam contentam in carta nostra de libertatibus vel eis quos ad hoc atornaverint. Et si jurare noluerint statim post quindecim dies completos preterquam terre et tenementa et catalla eorum in manu nostra saisitasaisitafuerint, omnia catalla sua vendi faciatis et denarios inde preceptos salvo custodiatis, deputandos subsidio terre sancte. Terras autem et tenementa eorum in manu nostra teneatis, quousque juraverint. Et hoc provisum est per judicium domini Cantuar. archiepiscopi et baronum regni nostri. Et in hujus etc. Teste meipso, apud Winton. xxvij die Junii anno regni nostri xvijmo.

Idem mandatum est omnibus vicecomitibus Anglie.

(5) Conventio facta inter Regem Anglie et barones ejusdem regni. [1103]

Hec est conventio facta inter dominum Johannem regem Anglie, ex una parte, et Robertum filium Walteri, marescallum exercitus Dei et sancte ecclesie in Anglia, et Ricardum comitem de Clare, Gaufridum comitem Essex, et Glouc., Rogerum Bigot comitem Northfolc. et Suthfolc., Saherum comitem Wint., Robertum comitem Oxon., Henricum comitem Hereford., et barones subscriptos, scilicet Willielmum Mariscallum juniorem, Eustachium de Vescy, Willielmum de Mobray, Johannem filium Roberti, Rogerum de Monte Begonis, Willielmum de Lanvalay, et alios comites et barones et liberos homines totius regni, ex altera parte, videlicet quod ipsi comites et barones et alii prescripti tenebunt civitatem London, de baillio domini regis, salvis interim domino regi firmis redditibus et claris debitis suis, usque ad assumptionem beate Marie anno regni ipsius regis xviimo. et dominus Cant. tenebit similiter de baillio domini regis turrim London, usque ad predictum terminum, salvis civitati London. libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis, et salvo cuilibet jure suo in custodia turris London., et ita quod interim non ponat dominus rex munitionem vel vires alias in civitate predicta vel in turri London. Fiant etiam infra predictum terminum sacramenta per totam Angliam viginti quinque baronibus sicut continentur in carta de libertatibus et securitate regno concessis vel attornatis viginti quinque baronum sicut continentur in literis de duodecim militibus eligendis ad delendum malas consuetudines de forestis et aliis. Et preterea infra eundem terminum omnia que comites et barones et alii liberi homines petunt a domino rege que ipse dixerit esse reddenda vel que per xxv barones aut per majorem partem eorum judicata fuerint esse reddenda reddantur secundum formam predicte carte. Et si hec facta fuerint vel per dominum regem non steterit quominus ista facta fuerint infra predictum terminum tunc civitas et turris London. ad eundem terminum statim reddantur domino regi salvis predicte civitati libertatibus suis et liberis consuetudinibus suis sicut prescriptum est. Et si hec facta non fuerint et per dominum regem steterit quod ista non fiant infra predictum terminum barones tenebunt civitatem predictam et dominus archiepiscopus turrim London. donec predicta compleantur. Et interim omnes ex utraque parte recuperabunt castra terras et villas quas habuerunt in initio guerre orte inter dominum regem et barones.

(6) Protest by the Archbishops of Canterbury and Dublin, and other prelates, that chapter 48 of the Great Charter was to be interpreted by both sides as limited. [1104]

Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint, Sancti Dei gracia, Cantuar. archiepiscopus, tocius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis et H. eadem gracia, archiepiscopus Dublin., W. quoque London., P. Winton., J. Bathon et Glaston., H. Lincoln., W. Wygorn., et W. Coventr., ejusdem gracie dono episcopi, salutem in Domino. Cum dominus Rex concesserit et per cartam suam confirmaverit, quod omnes male consuetudines de forestis, et forestariis et eorum ministris, statim inquirantur in quolibet comitatu, per duodecim milites juratos de eodem comitatu; qui debent eligi per probos homines ejusdem comitatus; et infra xl. dies post inquisitionem factam penitus, ita quod nunquam revocentur, deleantur per eosdem; dum tamen dominus Rex hoc prius sciat; universitati vestre notum fieri volumus, quod articulus iste ita intellectus fuit ex utraque parte, quum de eo tractabatur, et expressus, quod omnes consuetudines ille remanere debent, sine quibus foreste servari non possint: et hoc presentibus litteris protestamur.

(7) Protest by the Archbishops of Canterbury and Dublin and other prelates that the barons who had renewed their homage at Runnymede had repudiated their promise to ratify their oaths by formal charters. [1105]

Omnibus Christi fidelibus etc. Stephanus, Dei gracia, Cantuar. archiepiscopus, totius Anglie primas, et sancte Romane ecclesie cardinalis Henricus Dublin archiepiscopus, Willielmus London., Petrus Winton., Joscelinus Bathon, et Glaston., Hugo Lincoln., Walterus Wigorn., Willielmus Conventr., Ricardus Cicestr., episcopi et magister Pandulfus domini Pape subdiaconus et familiaris, salutem. Noverit universitas vestra, quod quando facta fuit pax inter dominum regem Johannem et barones Anglie, de discordia inter eos orta, idem barones nobis presentibus et audientibus, promiserunt domino Regi, quod quamcumque securitatem habere vellet ab eis de pace illa observanda, ipsi ei habere facerent, preter castella et obsides. Postea vero quando dominus Rex petiit ab eis, ut talem cartam ei facerent:—

“Omnibus etc. Sciatis nos astrictos esse per sacramenta et homagia domino nostro Johanni Regi Anglie, de fide ei servanda de vita et membris et terreno honore suo, contra omnes homines qui vivere possint et mori; et ad jura sua et heredum suorum, et ad regnum suum custodiendum et defendendum.”

Ipsi id facere noluerunt. Et in hujus rei testimonium id ipsum per hoc scriptum protestamur.

Share on Twitter Share on Facebook