De almo primo duce

Anno dominice incarnationis, D. CCC. XVII II, vgek, sicut supra diximus, longo post tempore de genere magog regis erat quidam nobilissimus dux scithie, qui duxit sibi uxorem in dentumoger filiam eunedubeliani ducis, nomine emesu. De qua genuit filium, qui agnominatus est almus. Sed ab euentu diuino est nominatus almus, quia matri eius pregnanti per sompnium apparuit diuina uisio in forma asturis, que quasi ueniens eam grauidauit. Et innotuit ei quod de utero eius egrederetur torrens, et de lumbis eius reges gloriosi propagarentur, sed non in sua multiplicarentur terra. Quia ergo sompnium in lingua hungarica dicitur almu, et illius ortus per sompnium fuit pronosticatum, ideo ipse uocatus est almus. Vel ideo uocatus est almus id est sanctus, quia ex progenio eius sancti reges et duces erant nascituri. Quid ultra?

Share on Twitter Share on Facebook