De duce almo

Dux autem almus postquam natus est in mundum, factum est duci vgek, et suis cognatis magnum gaudium et fere omnibus primatibus scithie, eo quod pater suus vgek erat de genere magog regis. Erat enim ipse almus facie decorus, sed niger et nigros habebat oculos sed magnos, statura longus et gracilis. Manus uero habebat grossa et digitos prolixos et erat ipse almus pius, beniuolus, largus, sapiens, bonus miles hylaris dator omnibus illis qui in regno scithice tunc tempore erant milites. Cum autem ipse almus peruenisset ad maturam etatem, uelut donum spiritus sancti erat in eo licet paganus, tamen potentior fuit et sapientior omnibus ducibus scithie. Et omnia negotia regni eo tempore faciebant consilio et auxilio ipsius. Dux autem almus dum ad maturam etatem iuuentutis peruenisset, duxit sibi uxorem in eadem terra, filiam cuiusdem nobilissimi ducis, de qua genuit filium nomine arpad quem secundum duxit in pannoniam, vt in sequentibus dicetur.

Share on Twitter Share on Facebook