De arpad duce

Anno domine incarnationis d. cccc°, iii°, arpad dux missis exercitibus suis totam terram que inter thisciam et budrug, usque ad vgosam sibi cum omnibus habitatoribus suis preoccupauit, et castrum borsoa obsedit, et tercio die pugnando apprehendit, muros eius destruxit, et milites salani ducis quos ibi inuenit, cathenis ligatos in castrum hung, duci precepit. Et dum ibi per plures dies habitassent, dux et sui uidentes fertilitatem terre, et habundantiam omnium bestiarum et copiam piscium de fluminibus thiscie et Budrug, terram ultra quam dici potest dux arpad et sui dilexerunt. Tandem uero dum hec omnia que acta fuerant dux salanus a suis fuga lapsus audiuisset, manum leuare ausus non fuit. Sed missis legatis suis more bulgarico ut mos est eorum minarj cepit, et arpadium ducem hungarie quasi deridendo salutauit, et suos pro riu hunguaros appelauit, et multis modi mirari cepit, qui essent et unde uenissent qui talia ausi facere fuissent. Et mandauit eis ut mala facta sua emendarent, et fluuium Budrug nullo modo transire auderent, ut ne ipse ueniens cum adiutorio grecorum et Bulgarorum, de malo facto eorum eis uicem reddens uix aliquem dimitteret, qui ad propria remeans salutis gaudia nuntiaret. Missi uero salani ducis uenientes ad castrum zemlin, et transito fluuio Budrug secunda die ad ducem arpadium peruenerunt. Tercio autem die ducem arpadium uerbo domini sui salutauerunt, et mandata eius duci arpadio retulerunt. Dux autem arpad audita legatione salani superbi ducis, non superbe sed humiliter ei respondit dicens: Licet preauus meus potentissimus rex athila habuerit terram que iacet inter danubium et thysciam usque ad confinium bulgarorum, quam ipse habet. Attamen ego non propter aliquem timorem grecoru vel bulgarorum quod eis resistere non ualeam sed propter amiciciam salani duci uestri, peto de mea iusticia unam perticulam propter pecora mea, scilicet terram usque ad fluuium louiou et insuper peto ad ipso duce uestro, ut mittat mihi gratia ipsius duas langungulas plenas aqua danubij et unam sarcinam de herbis sabulorum olpar herbis scythicorum, idest dentumoger, et aque danubij si sint meliores aquis thanaydis.

Et data eis legatione diuersis eos muneribus ditauit, et capta beniuolentia eorum, repatriare precepit. Tunc dux arpad inito consilio eodem modo misit nuncios suos ad salanus ducem et misit ei: XII. albos equos, et XII. camelos, et XII. pueros cumanicos, et XII. puellas ruthenicas prudentissimas, et duodecim pelles ermelinas, et XII. zobolos et XII. pallia deaurata. Et missi sunt in legatione illa de nobilioribus personis: Oundu, pater ethe et alter Ketel, pater oluptulmae. Et tercium miserunt quendam strennuissimum militem nomine tursol, causa spectaculi qui inspiceret qualitatem terre, et cicius reuersus nuntiaret domino suo duci arpad.

Share on Twitter Share on Facebook