De camaro castro

Missi uero arpad ducis oundu pater ethe et ketel pater oluptulma, et turzol miles cumanus cuius genealogia defecit in semetipso, uenientes fluuium budrug transnatauerunt in illo loco ubi paruus fluuius manans a saturholmu descendit in budrug. Et sic transeuntes fluuium budrug, cum predictum paruum fluuium transirent quasi leti, tunc per inundationem aquarum, Ketel equo offendente in aquam submersus est, et sociis suis adiuuantibus uix a leto liberatus est. Tunc fluuius ille per socios Ketel uocatus est per risum ketelpotaca. Et postea dux arpad per gratiam suam totam terram cum habitatoribus suis non tantum hec, sed etiam maiora hiis condonauit, quia dux arpad subiugata sibi tota terra pannonie pro fidelissimo seruicio suo eidem ketel dedit terram magnam iuxta danubium ubi fluuius Wag descendit. Vbi postea oluptulma filius ketel castrum construxit, quod camarum nuncupauit. Ad seruicium cuius castri, tam de populo secum ducto quam etiam a duce aquisito duas partes condonauit. Vbi etiam longo post tempore ipse ketel et filius suus tulma more pagnismo sepulti sunt. Sed terram illam que nunc Ketelpotaka uocatur, posteritas eius usque ad tempora andree regis filij caluj ladizlay habuit. Attamen rex andreas de posteris ketel canbium illum locum duabus de causis, unum quia utilis regibus erat ad uenationes, secundum quia diligebat partes illas habitare uxor sua eo quod propius ad natale solum esset, quia erat filia ducis ruthenorum, et timebat aduentum imperatoris theotonicorum, ut ne ulterius sanguinem petri regis hungariam intraret, ut in sequentibus dicetur.

Share on Twitter Share on Facebook