De castro vrsuur et fluuio egur

Postea dux arpad et sui nobiles hinc egressi uenientes usque ad fluuium naragy et castra metati sunt iuxta riuulos aquarum a loco illo, qui nunc dicitur casu. Vbi etiam dedit terram magnam ousadunec patri ursuur, et ibi postea ursuur filius eius ad caput eiusdem fluminis castrum construxit, quod nunc castrum ursuur nuncupatur. Hinc uero dux arpad et sui egressi uenerunt usque ad fluuium egur, et ibi paratis tuguriis plures dies permanserunt, et montes illum super quem duci foliata fecerunt, nominauerunt zenuholmu, et castra eorum fuerunt a fluuio ystoros usque ad castrum purozlou. Deinde egressi uenerunt usque ad fluuium zogea et castra metati sunt per crepitudinem eiusdem fluminis a thyscia usque ad siluam matra, et subiugauerunt sibi omnes habitatores terre a grisio usque ad fluuium zogeua et usque ad siluam zepus. Tunc dux arpad in silua matra dedit terram magnam edunec et edumernec ubi postea pota nepos eorum castrum construxit, ex quorum etiam progenie longo post tempore rex samuel descendit, qui pro sua pietate oba uocabatur.

Share on Twitter Share on Facebook