De castro nougrad et nitra

In eiusdem temporibus dux arpad, dum se per milites suos uidisset ita sublimmatum et tutum esse, tunc habito inter se consilio misit multos milites in expedicionem qui subiugarent sibi populum de gumur et nougrad. Et si fortuna eis faueret, tunc ascenderent uersus fines Boemorum usque ad castrum nitra. Quibus etiam militibus in expeditionem euntibus principes et ductores constituit duos filios auunculi sui hulec, zuardum et cadusam, nec non hubam unum de principalibus personis. Tunc hij tres domini accepta licentia a duce arpad egressi sunt a loco illo qui dicitur paztuh, equitantes iuxta fluuium hongvn et eundem fluuium transierunt iuxta fluuium Souyou. Et inde egressi sunt per parts castri gumur, et uenerunt usque ad fluuium caligaperuenerunt. Hinc uero egredientes per crepitudinem danubij iuerunt, et fluuium Wereuecca transeuntes, castra metati suntiuxta fluuium ypul. Et quia diuina gratia in eis erat timuit eos omnis homo, et maxime ideo timebant eos quia audierant ducem arpadium filium almj ducis ex progenie athile regis descendisse. Tunc omnes sclaui habitatores terre qui primo erant salani ducis, propter timorem eorum, se sua libera sponte subiugauerunt eis, nullo manum subleuante. Et ita cum magno timore et tremore seruiebant eis: ac si olim domini eorum fuissent. Tunc zuardu et cadusa nec non huba a quo prudens zemera descendit, cum uidissent populum multum sine bello ipsis subiugatum, fecerunt magnum conuiuium, et melioribus habitatoribus terre, qui filios suos in obsides dederant, diuersa dona presentauerunt, et blandis uerbis sub dominium ducis arpad sine bello subiugauerunt, et ipsos secum in expedicionem duxerunt, filios uero eorum in obsides accipientes, ad ducem arpad cum diuersis muneribus remiserunt. Vnde dux et sui nobiles leciores facti sunt solito, nuntiis gaudia ferentibus multa dederunt dona.

Share on Twitter Share on Facebook