De duce menumorout

Hoc cum addiuisset menumorout quod usubuu et velec nobilissimi milites ducis arpad cum ualida manu precedentibus siclis contra eum uenirent. Timuit ultra quam debuit, et contra eos ausus uenire non fuit, eo quod audiuerat ducem arpadium et suos milites ualidiores esse in bello, et romanos fugatos esse de pannonia per ipsos, et carinthinorum moroanensium fines deuastasse, et multa milia hominum occidisse in ore gladij eorum. Regnumque pannoniorum occupasse, et inimicos eorum ante faciem eorum fugisse. Tunc dux menumorout dimissa multitudine militum in castro byhor, ipse cum uxore et filia sua fugiens a facie eorum, in nemoribus ygfon habitare cepit. Vsubuu et veluc omnisque exercitus eorum leti contra castrum byhor equitare ceperunt, et castra metati sunt iuxta fluuium iouxas. Tercio autem die ordinatis exercitibus ad castrum belland egressi sunt. Et e conuerso milites congregati ex diuersis nationibus, contra usubuu et suos milites pugnare ceperunt. Sycli et hu(n)garij ictibus sagittarum multos hominum interfecerunt. Vsubuu et velec per balistas c.xxv. milites occiderunt. Et pugnatum est inter eos xii. Dies et de militibus vsbuu xx. Hungarij et xv. Sjcli interfecti sunt. Terciodecimo die autem cum hungari et sycli fossata castri impleuissent, et scalas, ad murum ponere uellent milites ducis menumorout, uidentes audatiam hungarorum ceperunt rogare hos duos principes exercitus, et aperto castro nudis pedibus supplicantes ante faciem usubuu et velec uenerunt. Quibus usubuu et velec custodiam ponentes, ipsi in castrum byhor intrauerunt et multa bona illorum militum in ibi inuenerunt. Hoc cum menumorout per nuntios faga lapsos audiuisset irruit in maximum timorem. Et missit nuntios suos cum diuersis muneribus ad vsubuu et velec, et rogauit eos ut ipsi paci fauentes ut ipsi legatos suos ad ducem arpad eundi dimitterent, qui nuntiarent ei quod menumorout qui duci arpad primo per legatos proprios bulgarice corde superbe mandando, terram cum pugillo se daturum negabat, modo per eosdem nuntios uictus et prostratus totum regnum et zulte, filio arpad, filiam suam dare non dubitaret. Tunc vsubuu et velec consilium eius laudauerunt, et cum laegatis suis nuntios miserunt, qui dominum suum ducem arpadium causa pacis rogarent. Qui cum insulam sepel intrauissent et ducem arpad salutassent, secunda die legati mandata menumorout dixerunt. Dux uero arpad inito consilio suorum nobilum, mandata menumorout dilexit et laudauit, et dum filiam menumorout eiusdam etatis ut filius suus Zultus, iam esse audiuisset, peticionem menumorout differre noluit, et filiam suam in uxorem zulte accepit, cum regno sibi promisso. Et missis legatis ad usubu et ueluc mandauit, et celebratis nuptiis filiam menumorout filio suo zulte in uxorem acciperent, et filios incolarum in obsides positos secum ducerent, et duci menumorout daret byhor castrum.

Share on Twitter Share on Facebook