De usubuu, veluc

Usubuu et veluc nec non omnis exercitus preceptis domini sui fauentes filiam menumorout celebratis nuntiis acceperunt et filios incolarum in obsides positos secum duxerunt. Et ipsum menumorout in castro byhor dimisserunt. Tunc usubuu et ueluc cum magno honore et gaudio ad ducem arpad reuersi sunt. Dux uero et sui yobagyones obuiam eis processerunt, et filiam menumorout, sicut decet sponsam tanti ducis, honorifice ad ducalem domum duxerunt. Dux uero arpad et omnes sui primates celebrantes nuptias magna fecerunt conuiuia, et fere cottidie comedebant nuptialiter cum diuersis milibus circumiacentium regnorum. Et iuuenes eorum ludebant ante faciem ducis et suorum nobilium. Dux arpad accepto iuramento primatum et militum hungarie, filium suum zultam ducem cum magno honore eleuari fecit. Tunc dux usubunec patri zoloucu pro suo fidelissimo seruicio dedit castrum bezprem cum omnibus appendiciis suis. Et veluquio dedit comitatum de zarand. Et sic ceteris nobilibus honores et loca condonauit. Menumorout post istam causam in secundo anno sine filio mortuus est, et regnum eius totaliter zulte generi suo dimisit in pace. Post hoc anno dominice incarnations d. Cccc. vii. dux dux arpad migrauit de hec seculo. Qui honorifice sepultus est supra caput unius parui fluminis qui descendit per alueum lapideum in ciuitatem atthile regis. Vbi etiam post conuersionem hungarorum edificata est ecclesia que uocatur alba sub honore berate Marie virginis.

Share on Twitter Share on Facebook