De duce bycoriensy

Dvx uero arpad transactis quibusdam diebus, accepto suorum consilio nobilium, legatos misit in castrum Byhor ad ducem menumorout, petens ab eo quod de iusticia atthaui sui atthyle regis sibi concederet terram a fluuio Zomus usque ad confinium nyr, et usque ad portam mesesynam. Et misit ei donaria sua sicut primo miserat salano duci tytulensy. Et in legatione illa missi sunt duo strennuissimi milites, vsubuu pater zoloucu, et velec, a cuius progenie turda episcopus descendit. Erant enim isti genere nobilissimi sicut et alij de terra scythica egressi qui post almum ducem uenerant cum magna multitudine popu-lorum.

Share on Twitter Share on Facebook