De duce menumorout

Tosu uero et zobolsu adepta uictoria reuersi sunt ad ducem arpad, subiugando totum populum a fluuio zomus usque ad crisium et nullus contra eos ausus fuit manus leuare. Et ipse menumorout dux eorum magis preparabat uias suas in greciam eundi, quam contra eos ueniendi. Et deinde egressi descenderunt iuxta quendam fluuium nomine humusouer, et uenerunt usque ad lutum zerep. Et deinde egressi uenerunt usque ad zeguholmu et ibi uolebant transire crisium ut contra menumorout pugnarent, sed uenientes milites menumorout, eis transitum prohibuerunt. Deinde egressi per diem unum equitantes castra metali sunt iuxta paruos montes. Et hinc juxta fluuium turu equitantes, usque ad thysciam peruenerunt. Et in portu drugma fluuium thyscie transnauigantes, ubi etiam per gratiam arpad ducis cuidam cumano militi nomine huhot magnam terram aquisiuerun, quam posteritas eius usque nunc habuerunt.

Share on Twitter Share on Facebook