De morte Gelu

Mane autem facto tuhutum ante auroram diuisit exercitum suum in duas partes. Et partem alteram misit parum superius: ut transito fluuio militibus gelou nescientibus pugnam ingrederentur. Quod sic factum est. Et quia leuem habuerunt transitum utraque acies pariter ad pugnam peruenerunt. Et pugnatum est inter eos acriter, sed uicti sunt milites ducis gelou, et ex eis multi interfecti, plures uero capti. Cum gelou dux eorum hoc uidisset, tunc pro defensione uite, cum paucis fugam cepit. Qui cum fugeret, properans ad castrum suum iuxta fluuim zomus positum, milites tuhutum audacj cursu persequentes, ducem geloum iuxta fluuium copus interfecerunt. Tunc habitatores terre uidentes mortem domini sui, sua propria uoluntate dextram dantes, dominum sibi elegerunt tuhutum pa-trem horca. Et in loco illo, qui dicitur esculeu fidem cum iuramentu firmauerunt.

Et a die illo locus ille nuncupatus est esculeu eo quod ibi iurauerunt. Tuhutum uero genuit horcam, horca genuit geulam et zubor. Geula duas filias, quarum una uocabatur caroldu et altera saroltu, et sarolt fuit mater sancti regis stephani. Zumbor uero genuit minorem geulam, patrem bue et bucne tempore cuius sanctus rex stephanus subiugauit sibi terram ultra siluanam. Et ipsum geulam uinctum in hungariam duxit, et per omnes dies uite sue carceratum tenuit, eo quod in fide esset uanus, et noluit esse hristianus, et multa contraria faciebat regi stephano quamuis fuisset ex cognatione matris sue.

Share on Twitter Share on Facebook