De egressu salani ducis contra arpium ducem

Dux autem Salanus cum adiutorio grecorum et bulgarorum egressus de Tetel furiata mente per ammonicionem suorum contra ducem arpad equitare cepit. Et dum uterque exercitus ad inuicem prope perrnoctassent neuter eorum dormire per totam noctem ausus fuit, sed equos sellatos in manibus tenendo, pernoctauerunt. Mane autem facto ante auroram utraque pars se ad bellum preparauit. Dux uero arpad cuius adiutor erat deus omnium armis indutus, ordinata acie fusis lacrimis deum orans, suos confortans milites dicens: O Scithici qui per superbiam bulgarorum a castro hungu uocati estis hungarij, nolite obliuisci propter timorem grecorum gladios uestros, et amittatis uestrum bonum nomen. Vnde strennue et fortiter pugnemus contra grecos et bulgaros, qui assimilantur nostris feminis, et sic tjmeamus multitudinem grecorrum, sicut multitudinem feminarum. Hoc audito milites sui multum sunt confortati: statimque lelu filius tosu tuba cecinit, et bulsuu filius bogar, eleuato uexillo in prima acie contra grecos pugnaturi uenire ceperunt. Et commixta est utraque acies hostium ad bellum, et ceperunt pugnare acriter inter se. Et dum totus exercitus ducis arpad accessisset pugnaturus contra grecos, plurimi interficiebantur de grecis et bulgarijs. Predictus uero dux salanus cum ei uidisset suos deficere in bello, fuga lapsus est, et pro salute uite albam bulgarie (= actualul Belgrad) properauit. Greci uero et bulgari timore hungarorum percussi, uiam quam uenerent obliuioni tradiderunt, fuga lapsi pro salute uite thysciam pro paruo fluuio reputantes transnatare uolebant. Sed quia talis timor et terror irruerat super eos, ut propter timorem hungarorum fere omnes in fluuio thyscie mortui sunt, ita quod aliqui uix remanserunt qui imperatori eorum mala salutis nuntiarent. Vnde locus ille, ubi greci mortuj fuerunt, a die illo usque nunc portus grecorum nuncupatur.

Share on Twitter Share on Facebook