De victoria arpad ducis

Dux uero arpad et sui milites adepta uictoria hinc egressi uenerunt usque ad stagnum, quod dicitur curtueltou (Körtvelytó, in dreapta Tisei), et manserunt ibi iuxta siluam gemelsen (Gyümölcsény, padure in dreapta Tisei) xxx.iiii-or diebus. Et jn illo loco dux et sui nobiles ordinauerunt omnes consuetudinarias leges regni, et ommnia iura eius qualiter seruirent duci et primatibus suis, uel qualiter indicium facerent pro quolibet crimine commisso. Ibi etiam dux condonauit suis nobilibus secum uenientibus diuersa loca cum omnibus habitatoribus suis. Et locum illum ubi hec omnia fuerunt ordinata, hungarij secundum suum idioma nominauerunt scerij (Szeri, in dreapta Tisei), eo quod ibi ordinatum fuit totum negotium regni. Et dux locum illum dedit oundunec patri ete, a thyscia usque ad stagnum Botua, et a curtueltou usque ad sabulum olpar. Postea uero transactis quibusdam temporibus ethe filius oundu congregata multitudine sclauorum fecit inter castrum olpar et portum beuldu edificari castrum fortuissimum de terra, quod nominauerunt sclaui secundum ydioma suum surungrad, id est nigrum castrum.

Share on Twitter Share on Facebook