De inimicis athonis regis

Eodem anno inimici athonis regis theotonicorum in necem euis de testabili facinore machinabantur. Qui cum per se nichil mali ei facere potuissent, auxilium hungarorum rogare ceperunt. Quia sciebant quod hungarij essent insuportabiles in assuetis bellorum laboribus, et plurimis regni deus per eos furoris sui flagella propinaset. Tunc illi inimici athonis regis theotonicorum miserunt nuncios suos ad zultam ducem uirum bellicosum, et rogauit eum dato auro multo, ut adiutorio hungaro predictum regem athonem inuaderent. Dux uero zulta iracundia ductus, tam proeorum pace et precio, quam etiam pro morte lelu et bulsuu gemebundo pectore misit exercitum magnum contra athonem regem teothonicorum. Quibus principes et ductores fecit Botundium filium culpun et zobolsum filium eleud, nec non ircundium filium eusee. Qui cum egressi essent a duce zulta, rursum bauariam, alemanniam et saxoniam atque turingiam in gladio percusserunt. Et exinde egressi in quadragessima transierunt renum fluuium, et regnum latariensem in arcu et sagittis exterminauerunt. Vniuersam quoque galliam attrociter affligentes, ecclesias dei crudeliter intrantes spoliauerunt. Inde per abrupta senonensium per populos alimonos ferre sibi uiam et gladio apperuerunt. Superatis ergo illis bellicosissimis gentibus et naturali situ locorum tutissimis, montes senonum transcederunt et segusam ceperunt ciuitatem. Deinde egressi taurinam ciuitatem opulentissimam expugnauerunt. Et postquam planam regionem lambardie aspexerunt, totam pene italiam bonis omnibus affluentem et exuberantem conscitatis cursibus spoliauerunt. Deinde uero botond filius culpun et urcun filius eusee superatis omnibus gentibus prememoratis, felici uictoria fruentes ad propria regna reuertuntur. Tunc hoto rex teuthonicorum posuit insidias iuxta renum fluuium, et cum omni robore regni sui eos inuadens: multos ex eis interfecit. Botond et vrcun ac reliqui exercitum, magis uolentes mori in bello quam apropriatam sibi uictoriam amitterent. Tunc hostibus pertinaciter insistunt, et in eodem bello quendam magnum ducem uirum nominatissimum interficiunt. Et alios grauiter uulneratos in fugam conuertunt, quorum spolia diripiunt. Et exinde ad propria reeunt regna cum magna uictoria. Et cum Bohond et vrcun in terram pannonie leti reuerterentur, tunc Bothond longo labore belli fatigatus, miro modo infirmari cepit, ex luce migrauit, et sepultus est prope fluuium uereucea. Sed istud notum sit omnibus scire uolentibus quod milites hungarorum hec et alia huiusmodi bella usque ad tempora tucsun ducis gesserunt.

Share on Twitter Share on Facebook