De nuntiis ducis bulgarie

Secundo autem die dux bulgarie misit nuntios suos cum diuersis donis ad lelu et bulsuu atque botond et deprecans eos ut paci faueant. Et insuper mandauit quod partem salani ducis auuncili sui non foueret. Sed arpadio duci hungarie subiugatus fideliter seruiret et annuale uectigal persolueret. Illi uero paci fauentes proprium filium ducis in pignus accipientes, cum multis bonis rebus bulgarie discesserunt : et ducem eorum illesum dimiserunt. Deinde egressi usque ad portam Wazil iuerunt, et ex hing egressi terran racy subiugauerunt, et ducem eius captum in ferro ligatum tenuerunt. Hinc uero egressi usque ad mare peruenerunt, et omnes nationes illius patrie dominatui arpad ducis hungarorum potenter et pacifice subiugauerunt. Et ciuitatem spaletensem ceperunt et totam crouatiam sibi subiugauerunt. Et inde egressi filios nobilium in obsides acceperunt et in hungariam reuersi sunt ad ducem arpad. Quorum etiam bella et fortia queque facta sua, si scripti presentis pagine nun uultis, credite garrulis cantibus ioculatorum, et falsis fabulis rusticorum qui fortia facta et bella hungarorum usque in hodiernum diem obliuioni non tradunt. Sed quidam dicunt eos iuisse usque ad constantinopolim, et portam auream constantinopolis botondium cum dolabro suo incidisse. Sed ego quia in nullo codice hystoriographorum inueni, nisi ex falsis fabulis rusticorum audiui, ideo ad persens opus scribere non proposuj.

Share on Twitter Share on Facebook