De egressu arpad

Postea uero dux arpad et sui nobiles hinc egressi uenerunt usque ad titulum subiugando sibi populum. Deinde egressi uenerunt usque ad portum zoloncamam, et totum populum infra thysciam et danubium habitantem sub iugum suum constituerunt. Hinc uero uenientes ad partes budrug paruenerunt, et iuxta fluuium uoyos castra metati sunt. Et in partibus illis dux dedit terram magnam cum omnibus habitatoribus suis Tosunec patri lelu, cum auunculo suo culpun patre Botond. Tunc dux arpad et sui primates inito consilioi constituerunt quod exercitum miterent propter salanum ducem ultra danubium contra albam Bulgarie. Super quem exercitum constituti sunt principes et ductores: lelu filius tosu, bulsuu filius Bogat, Botond filius culpun. Qui accepta licentia a duce arpad equitantes transnauigauerunt danubium nullo contradicente, in illo loco, ubi fluuius zoua descendit in danubium. Et inde egressi contra albam Bulgarie ciuitatem equitare ceperunt. Tunc dux Bulgarorum consanguineus salani ducis, cum magno exercitu contra eos pugnaturus cum adiutorio grecorum accessit. Altera autem die ordinate sunt utreque acies in campo iuxta ripam danubij. Statim lelu filius tosu eleuato uexillo suj signi, et Bulsuu filius Bogat tubas bellicas sonando pugnaturi accesserunt. Et commixte sunt per partes manus utriusque hostis: Et ceperunt pugnare inter se acriter. Et interfecti sunt de grecis et bulgaris plurimi, et quidam capti sunt ex eis. Vident ergo dux bulgaris suos deficere in bello fuga lapsus, pro defensione uite albam ciuitatem ingressus est. Tunc lelu, bulsuu nec non botond adepta uictoria castra metati sunt iuxta danubium parum inferius in campo. Et omnes captiuos bulgarorum et grecorum ante se ducj fecerunt, quos ferro ligatos duci arpad remiserunt in hungariam.

Share on Twitter Share on Facebook