De nyr

Tvhutum uero et filius suus horca per partes nyr aquitantes, magnum sibi populorum subiugauerunt, a siluis nyr usque ad umusouer. Et sic ascendentes usque ad zyloc peruenerunt, contra eos nemine manum leuante: qui dux menumorout et sui non sunt ausi pugnare contra eos, sed fluuium cris custodire ceperunt. Tunc tuhutum et filius suus horca de ziloc egressi uenerrunt in partes mesesinas ad zobolsum et thosum. Et cum se ad inuicem uidissent gaudio gauisi sunt magno, et facto conuiuio unusquisque laudabat se ipsum de sua uictoria.

Mane autem facto zobulsu, thosu et tuhutum, inito consilio constituerunt ut meta regni ducis arpad esset in porta mezesina. Tunc incole terre iussu eorum portas lapideas edificauerunt, et clausuram magnam de arboribus per confinium regni fecerunt.

Tunc hij tres pernominati uiri omnia facta sua duci arpad et suis primatibus per fideles nuntios mandatauerrunt. Quod cum renuntiatum fuisset duci arpad et suis yobagyonibus, gauisi sunt gaudio magno ualde. Et more paganismo fecerunt aldumas, et gaudium adnuntiantibus diuersa dona presentauerunt. Dux uero arpad et suis primates ob hanc causam leticie per totam unam ebbdomadam sollempniter comedebant, et fere singulis diebus inebriebantur propter euentum tante leticie. Et hoc audito dux arpad et sui egressi sunt a zeremsu et castra metati sunt iuxta fluuium souiou, a thyscia usque fluuium honrat.

Share on Twitter Share on Facebook