De Zobolsu

Tvnc zobolsu uir sapientissimus considerans quendam locum iuxta thysciam et cum uidisset qualitatem loci, intellexit esse munitissimum ad castrum faciendum. Communi ergo consilio sociorum suorum congregatione facta ciuium fecit fossatam magnam et castrum fortissimum edificauit de terra. Quod nunc castrum zobolsu nuncupatur. Tunc Zobolsu et socij suj de incolis terre ad castrum illud multos ordinauerunt seruientes, qui nunc ciuiles uocantur. Et dimissis ibi militibus sub quodam nobilissimo milite nomine eculsu se longius ire preparauerunt. Tunc zobolsu et socij suj totum exercitum in duas partes diuiserunt, ut una pars iret iuxta fluuium zomus et altera parss per partes nir. Zobolsu et thosu pater Lelu cum medietate exercitus egressi sunt per crepidinem thyscie suiugando sibi gentes, et uenerunt uersus fluuium zomus ad illum locum qui nunc dicitur saruuar. Et in eodem loco infra paludes thosu pater lelu congregata multitudine populi fossatam magnam fecit, et castrum munitissimum de terra construxit, quod primo castrum thosu nominatum fuit: nunc uero saruuar uocatur. Et acceptis filiis incolarum in obsides, castrum militibus plenum dimisserunt. Tunc thosu per peticionem ne populi domino suo duci arpad subiugati, fecit stare forum, inter nir et thysciam. Cui etiam foro nomen suum imposuit, quod usque nunc forum thosu nuncupatur. Post uero zobolsu et thosu hinc egressi usque ad castrum zotmar peruenerunt. Et castrum per tres dies pugnando obsidentes uictoriam adeptj sunt. Et quarto die castrum intrantes milites ducis menumorout quos ibi apprehendere potuerunt cathenis ferreis obligatos in teterrima carceris inferiora miserunt, et filios incolarum in obsides acceperunt. Et castrum militibus plenum dimiserunt. Ipsi uero ad portas mezesinas ire ceperunt.

Share on Twitter Share on Facebook