De pace inter ducem et ruthenos

Dux uero almus et sui milites adepta uictoria, terras ruthenorum sibi subiuga-uerunt, et bona eorum accipientes, in secunda ebdomada ciuitatem Kyeu ceperunt expugnare. Et dum scalas ad murum ponere cepissent, uidentes duces cumanorum et ruthenorum audatiam scithicorum timuerunt ualde. Et dum hoc intellexissent, quod eis obsistere non ualerent, tunc missis legatis dux de Kyeu et alij duces ruthenorum necnon cumanorum qui ibi fuerunt rogauerunt almum ducem, et principes suos, ut pacem facerent cum eis. Cum autem legati uenissent ad almum ducem et cum rogassent, ut domini eorum de sedibus non expellerentur suis, tunc dux almus inito consilio cum suis, sic legatos remisit rethenorum, ut duces et primates sui, filios suos in obsides darent, tributumque annuatim persoluerent decem milia marcarum, et insuper uictum uestitum et alia necessaria. Duces uero ruthenorum licet non sponte tamen hec omnia almo duci concesserunt. Sed rogauerunt almum ducem, ut dimissa terra galicie, ultra siluam Houos uersus occidentem in terram pannonie descenderent, que primo athila regis terra fuisset. Et laudabant eis terram pannonie ultra modum esse bonam. Dicebant enim, quod ibi confluerent nobilissimi fontes aquarum, danubius et tyscia, et alij nobilissimi fontes bonis piscibus habundantes. Quem terram habitarent sclauij, Bulgarij et Blachij, ac pastores romanorum. Quia post mortem athila regis terram pannonie romani dicebant pascua esse, eo quod greges eorum in terra pannonie pascebantur. Et iure terra pannonie pascua romanorum esse dicebatur, nam et modo romani pascuntur de bonis Hungarie. Quid plura?

Share on Twitter Share on Facebook