De Rutenia

Postquam autem ad partes rutenorum peruenerunt, sine aliqua contradicione usque ad ciuitatem Kieu transierunt et dum per ciuitatem Kyeu transissent fluuium deneper transnauigando, uolerunt regnum rutenorum sibi subiugare.

Tunc duces rutenorum hoc intelligentes timuerunt ualde, eo quod audiuerunt Almum ducem vgek, de genere athile regis esse, cuj proauj eorum annuatim tributa persoluebant. Attamen dux de hyeu conuocatis omnibus primatibus suis, habito inter se consilio, elegerunt ut pugnam promouerunt contra almum ducem, et magis uellent mori in bello, quam amitterent regna propria, et subiugati essent sine sua sponte duci almo. Statim dux de kieu missis legatis, VII. duces cumanorum suos fidelissimos amicos in adiutorium postulauit. Tunc hij VII. duces, quorum nomina hec fuerunt: Ed, Edum, Etu, Bunger, Ousad, pater ursuur, Boyta, Ketel pater oluptulma, non modica multitudine equitum insimul coadunata, causa amicicie ducis de Kyeu celerrimo cursu contra almum ducem uenerunt. Et dux de Kyeu cum exercitu suo obuiam processit eis, et adiutorio cumanorum armata multitudine contra almum ducem uenire ceperunt. Dux uero almus, cuius adiutor erat sanctus spiritus armis indutus ordinata acie, super equum suum sedendo,ibat huc et illuc confortans suos milites, et facto impetu, stetit ante omnes suos et dixit eis, O scithici et conmilitones mei, uirj fortissimi memores, estote initium uiarum uestrarum, quando dixistis, quod terram quam incolere possetis, armis et bello quereretis. Ergo nolite turbari de multitudine ruthenorum et cumanorum, qui assimilantur nostris canibus. Nam canes statim ut audiunt uerba dominorum suorum, nonne in timorem uertuntur? Quia uirtus non ualet in multitudine populi, sed in fortitudine animi. An nescitis quia unus leo multos ceruos in fugam uertit, ut dicit quidam philosophus? Sed hijs omissis dicam uobis, Quis enim potuit contra stare militibus Scithie? Nonne darium regem persarum scithici in fugam conuerterunt, et sic cum timore et maxima turpitudine fugiit in persas? et perdidit ibi octoginta milia hominum. Aut nonne cyrum regem persarum scithici cum trecentis XXX-ta milibus occiderunt? Aut nonne magnum alexandrum filium philippi et regine olimpiadis, qui multa regna pugnando sibi subiugauerat, ipsum etiam scithici turpiter fugauerunt? Vnde strennue et fortiter pugnemos contra eos, qui assimilantur nostris canibus, et sic multitudinem eorum timeamus, ut muscarum multitudinem. Hoc audientes milites almi ducis, multum sunt confortati. Statimque sonuerunt tubas bellicas per partes, et conmixta est utraque acies hostium, ceperuntque pugnare acriter inter se. Et interficiebantur plurimi de ruthenis et cumanis. Predicti uero duces ruthenorum et cumanorum, uidentes suos deficere in bello, in fugam uersi sunt, et pro salute uite properantes in ciuitatem Kyeu intrauerunt. Almus dux et sui milites persequentes ruthenos et cumanos usque ad ciuitatem Kyeu, et tonsa capita cumanorum almi ducis milites mactabant, tamquam crudas curcubitas. Duces uero ruthenorum et cumanorum in ciuitatem ingressi, uidentes audatiam scithicorum, quam muti remanserunt.

Share on Twitter Share on Facebook