De prudentia tuhutj

Predictus uero tuhutum uir prudentissimus misit quendam uirrum asututm patrem opaforcos ogmand, ut furtiue ambulans preuideret sibi qualitatem et fertilitatem terre ultra siluane: et quales essent habitatores eius. Quod si posse esset, bellum cum eis committeret. Nam uolebat tuhutum per se nomen sibi et terram aquirere.

Vt dicunt nostri ioculatores: omnes locaa sibi aquirebat, et nomen bonum accipiebant. Quid plura? Dum pater ogmand speculator tuhutum per circuitum more uulpino, bonitatem et fertilitatem terre et habitatores eius inspexisset, quantum humanus uisus ualet. Vltra quam dici potest dilexit, et celerrimo cursu ad dominum suum reuersus est. Qui cum uenisset: domino suo de bonitate illius terre multa dixit. Quod terra illa irrigaretur optimis fluuiis, quorum nomina et utilitates seriatim dixit.

Et quod in arenis eorum aurum colligerent, et aurum terre illius optimvm esset. Et ut ibi foderetur sal et salgenia, et habitatores terre illius uiliores homines essent tocius mundi. Quia essent blasij et sclaui, quia alia arma non haberent, nisi arcum et sagittas, et dux eorum geleou minus esset tenax et non haberet circa se bonos milites, et auderent stare contra audatiam hungarorum, quia a cumanis et picenatis multas iniurias peterentur.

Share on Twitter Share on Facebook