De terra ultra siluana

Et dum ibi diutius morarentur, tunc tuhutum pater horca sicut erat uir astutus dum cepisset audire ab incolis, bonitatem terre ultra siluane, ubi gelou quidam blacus dominium tenebat. Cepit ad hoc hanelare quod si posse esset, per gratiam ducis arpad domini sui terram ultra siluanam sibi et suis posteris acquireret. Quod et sic factum fuit postea. Nam terram ultra siluanam posteritas tuhutum usque ad tempus sancti regis stephani habuerunt: et diucius habuissent, si minor gyla cum duobus filiis suis biuia et bucna christiani esse, uoluissent et semper contrarie sancto regni non fecissent, ut in sequentibus dicetur.

Share on Twitter Share on Facebook